Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLI.4746 De poena Rudingeri et potu eius.

In Dioecesi Coloniensi4747 non procul a Colonia, miles quidam erat nomine Rudingerus, sic totus deditus4748 vino, ut diversarum villarum dedicationes, tantum propter bona vina frequentaret. Hic cum infirmatus moriturus esset, filia eum rogavit, ut infra triginta dies sibi appareret. Quo respondente, hoc faciam si potero, exspiravit. Post mortem vero filiae per visum apparens, ait: Ecce praesens sum sicut postulasti. Portabat enim vas parvum et fictile quod vulgo cruselinum4749 vocatur in manu sua, in quali in tabernis potare solebat. Dicente filia, pater quid est in vase illo? respondit: Potus meus ex pice et sulphure confectus. Semper ex illo bibo, nec cum epotare valeo. Sicque disparuit. Et statim intellexit puella, tam ex praecedenti vita quam ex poena, modicam vel nullam esse spem salvationis eius. Vinum quidem hic blande ingreditur, sed novissime mordebit ut coluber4750.
NOVICIUS: Hoc tam in praedicto Abbate quam in Rudingero impletum considero.
MONACHUS: Sclavinia peregrini qui eundem Abbatem in poenis vidit, visionem satis mirabilem ad memoriam mihi reducit.

Notes:
  • 4746 Homil. II. p. 5.
  • 4747 B add villa.
  • 4748 ABCEF add erat.
  • 4749 E crusilinum.
  • 4750 Proverb. 23, 31-32.
Indexed exemplum: TE019102
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para