Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLII De poena sacerdotis propter sclaviniam peregrini.

Ante illud tempus quo occisus est Conradus Episcopus Hildinshemensis, peregrinus quidam in villa quadam moriens, sclaviniam suam sacerdoti legavit, animam suam illi commendans. Quam vestem sacerdos quidem suscepit, sed de anima modicum curavit. Servi vero sive pueri noctibus se illa tegebant. Non multo post idem sacerdos in ordine nostro factus est novicius. Nocte quadam in dormitorio iacens et dormiens, per visionem4751 raptus est ad loca poenarum. In quibus maximus erat daemonum concursus et occursus. Alii animas adducebant; alii adductas suscipiebant; alii susceptas tormentis debitis immittebant. Magnus illic erat clamor et tumultus, gemitus et planctus. Interim praedictus Episcopus claustris infernalibus praesentatur; sed princeps tenebrarum voce lugubri praesentantes sic affatur: Reducite reducite illum; non enim noster est, innocenter occisus est. Sacerdos talia videns et pavens, post ostium se occultavit. Videns diabolos praedictam in angulo quodam sclaviniam, dixit: Cuius est ventis illa? Responderunt: Sacerdotis illius qui stat post ostium. Quam cum a quodam peregrino in eleemosyna4752 recepisset, nihil beneficii animae illius impendit. Ad quod diabolus: Valde occupati sumus, expediamus nos statim ab4753 illo.

Tollensque vestem quasi in foetidam atque bullientem laxivam4754 intinxit. De qua cum faciem et collum sacerdotis percussisset, ille excitatus fortiter clamavit: Adiuvate adiuvate. Quem cum signo vocis compescerent, respondit: En morior, en incendor. Tunc surgentes invenerunt caput eius totum inustum; sicque in infirmitorium deportaverunt semivivum. Nullam enim fecerat de eadem negligentia confessionem.
NOVICIUS: Valde terrere debet haec visio illos qui multas habent ecclesias, et multas quotidie recipiunt eleemosynas, et non deserviunt.
MONACHUS: Neque nos sine timore esse debemus. His ergo quae tristia sunt omissis, veniamus ad praemia patriae coelestis.

Notes:
  • 4751 CE visum.
  • 4752 CF eleemosynam.
  • 4753 E de.
  • 4754 E laxiviam, D lixivam, P foetidum atque bulliens lixivum, CF foetidum aquam atque bullientem. Homil. ined. « Quando capita nostra lavamus, si laxiva fuerit bona et aspera, ipsae sordes pulvereae quasi in candorem nivis vertuntur. »
Indexed exemplum: TE019103
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para