Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM XLVIII De odore magistri Petri Cantoris.

Magister Petrus Cantor Parisiensis verbo, vita et exemplo multos aedificaverat. Hic in Fontennella4766 domo ordinis nostri factus novicius, infra annum probationis defunctus est, et in Capitulo sepultus. Cumque postea necessitate aedificiorum corpus eius esset transferendum, aperto sepulchro tam magnus et tam suavissimus ex illo odor efferbuit, ut nares omnium illius flagrantia reficerentur. Odor ille signum erat eximiae eius doctrinae, cuius mercedem receperat in coelo. Quantum vero gratiae, quantumve gloriae doctores sive praedicatores post hanc vitam mereantur, subsequens sermo declarat4767.

-[f° 355]-

Notes:
  • 4766 CDEFP Fontenella, KR Pontenella. Petrus factus est novicius in coenobio Long-Pont, quod fuit prope urbem Soissons.
  • 4767 B sermo subsequens declarabit.
Indexed exemplum: TE019110
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para