Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM V De poena Wilhelmi Comitis Juliacensis.

In villa Enthenich quae in territorio Bonnensi sita est, miles quidam nobilis Walterus nomine habitans erat, tam domui nostrae quam ordini satis obsequiosus. Hic cum tempore quodam graviter infirmaretur solusque iaceret, diabolus illi ad pedes lectuli4587 visibiliter apparuit. Erat autem, sicut ipse nobis retulit, facies eius ad instar symeae disposita, cornua habens caprina. In cuius aspectu cum primum terreretur, postea confortatus ait: Quis vel quid es, unde venis, vel quid quaeris? Respondit monstrum: Diabolus sum, animam tuam tollere veni. Dicente milite, recede leccator, certe animam meam non tolles, Christo me commendo; ille subiunxit: Waltere, si mihi consenseris, hominiumque4588 feceris, non solum incolumitati te restituam, quin etiam super omnem tuam progeniem te ditabo. Respondit miles: Satis habeo, de divitiis tuis faliacibus non curo. Unde ergo4589 tibi thesauri? Infra terminos, inquit, curiae tuae infiniti occultantur. Cum quo cum miles iam loqui delectaretur, ait: Die mihi ubi est anima domini mei Wilhelmi Comitis Juliacensis nuper defuncti? Respondit diabolus: Nosti castra vicina Wolkinburg et Drachinfels? Novi, inquit. Et ille: Per fidem meam tibi dito, si ferrea essent tam castra quam eorum montana, et in illo loco4590 mitterentur, ubi anima Wilhelmi est, antequam supercilium superius inferiori iungi posset, liquefierent. Quo dicto, mox cachinnando subiunxit: Ardor iste balneum lacteum ei est, in futuro quando corpus suum anima resumet, tunc primum poenam debitam recipiet. Requisitus de anima Henrici Comitis Seynensis, respondit; Certe nos illum habemus. De poena tamen illius nihil expressit. Adiecit etiam interrogare illum de patre suo. Ad quod ille respondit: Viginti annis et uno illum habuimus; sed monocula illa, et calvus ille atque pediculosus qui in solario iacet, nobis eum abstulerunt. Monoculam vocavit uxorem eius, quae pro anima eius iugiter lacrimando, oculum unum perdiderat. Calvum dixit filium eius Theodericum monachum nostrum, qui ad videndum4591 germanum eodem tempore advenerat. Interrogatus vero de praedicta matrona, respondit: Vere nunquam potestati nostrae addicta est, eo quod mulier bona esset4592 ac sancta. Fratrem autem tuum Lambertum, sic sellavimus, ut nostrum ius evadere non possit4593. Qui ante paucos annos defunctus est, vir avarus et pecuniosus. Dicente iterum milite, dic mihi de quo loco venisti nunc ad me; respondit daemon: Ego et socii mei eramus in exequiis4594 cuiusdam Abbatissae nigri ordinis, egressum animae eius praestolantes. Tunc miles: Quot eratis ibi? Respondit daemon: Nosti nemus in Cottinforst? Optime, inquit, novi. Et ille: Non sunt tot folia in arboribus, quot illic fuimus congregati. Non est tam grandis silva in provincia nostra4595. Et quid, ait, obtinuistis ibi? Respondit: Heu nihil, femina fuit religiosa; sed et Mychael Archangelus superveniens cum fuste ferreo sic nos cecidit, et caedendo fugavit, ut dispergeremur quemadmodum pulvis qui a turbine impellitur.
NOVICIUS: Si tot daemones congregati sunt in egressu unius animae, constat innumeros esse, quia per latitudinem mundi4596 quotidie multi moriuntur.
MONACHUS : Licet maligni spiritus ita sint in uno loco, quod non sint in alio, attamen tam agilis sunt naturae, ut in uno momento diversa transeant spatia terrarum. Vel dici potest quod cum fortiori numero insistant iustis morientibus, quam malis de quibus certi sunt.
NOVICIUS: Placet quod dicis.
MONACHUS: Requisitus etiam si esset4597 in obitu domini Gevardi Abbatis nostri, tunc recenter mortui; respondit: Non est tantum arenae in littore maris, quot ibi fuimus. Sed modicum ibi obtinuimus, quia pediculosi more porcorum in humo iacendo grunnientes non sinebant propius nos4598 accedere. Habent praeterea donnim quaedam susurrii, Capitulum notans, in qua omnia nobis quae delinquunt subtrahuntur. Et dixit miles : Quomodo stultissime ausus fuisti ad obitum viri tam iusti venire? Ausus? inquit. Ego praesens fui ubi Dei filius exspiravit, sedens super brachium crucis. Hoc verbum a daemone prolatum et a laico recitatum, maxime mihi fidem fecit dictorum, eo quod in glossa legatur4599 super Thobyam. Dicente Waltero, quae fuit portio vestra in Christi morte? respondit: Nulla. Malo nostro illic venimus, quia virtute morientis turbati et exagitati, detrusi sumus in infernum. Multa alia cum daemone quotiens solus erat conferebat, quae postquam convaluit, multis recitavit. Vis nunc audire qualis praedicti Comitis finis fuerit et poena?
NOVICIUS: Etiam.
MONACHUS: Infirmatus vero in castro suo Niethiecke4600, pro quadam contumelia sibi illata venit Coloniam. Qui cum rediret, in via defectum cordis incurrit, et ait: Och nunquam de cetero videbo Coloniam. Cui4601 in terram deposito, cum medicus diceret mortem esse in ianuis, subiecit: Consulo tibi ut uxorem tuam recipias. Respondente illo, non faciam; supplicavit ei pro quodam milite quem diu incarceraverat. Nequaquam, inquit, egredietur me vivente. Tunc medicus: Ergo ante diem crastinum egredietur. Quod ita factum est. Cum vero moriturus esset, in sinu cuiusdam adulterae4602 quam viro proprio tulerat, iacebat. Cui cum illa diceret, domine quid faciam post mortem vestram? respondit: Juveni nubere debes militi. Haec ei verba ultima fuere. Eadem nocte, sicut mihi retulit Abbas quidam ordinis nostri, sanctimonialis quaedam sancti Mauritii in Colonia, in loca4603 poenarum transposita est, in quibus puteum magni horroris, igneo tectum operculo, inter flammas vidit sulphureas. De quo cum suum ductorem adinterrogasset4604, respondit ille: Duae tantum animae in illo sunt4605, anima videlicet Maxentii Imperatoris, et anima Wilhelmi Comitis Juliacensis. Mane visum recitans, cum eadem die rumor insonuisset Coloniae de morte eiusdem Comitis, visionem fuisse veram intellexit.
NOVICIUS: Miror qua de causa sociatus fuerit Maxentio in poenis, tot annis interpositis, et tot tyrannis ante ipsum defunctis.
MONACHUS: Propter consimilem culpam. Justum fuit ut qui pares erant in culpa, conformes fierent in poena. Utriusque vitam novi, Maxentii ex lectione, Wilhelmi ex multorum relatione. Uterque tyrannus, uterque supra modum luxuriosus. Sicut legitur in cronicis, nulla fuit in urbe Roma sive extra urbem matrona tam nobilis, tam pudica, dummodo oculis Maxentii placeret, quin de domo mariti sublatam corrumperet. Similia faciebat de virginibus et viduis. Viderunt ista viri et ingemuerunt, parentes et tacuerunt. Tanta erat illius crudelitas, ut cum nimio dolore cordis afficerentur, tristitiam tamen dissimularent. Tanta eius exstitit tyrannis4606, ut passim senatores, cives, milites occideret, de quibus aliqua habebatur suspicio. Wilhelmus vero non his dissimilia operabatur, et si non pari potestate, non tamen impari voluntate. Sicut audivi, ita deditus erat luxuriae et incestui, ut vix aliquem4607 haberet ministerialium, cuius uxorem aut filiam non violasset4608, nullam habens differentiam inter matrem et filiam, inter legitimam et absolutam. Quantae fuerit circa subiectos sive comprovinciales crudelitatis, omnis novit Episcopatus Coloniensis. Maxentius uxorem propriam occidit; iste inclusit. Ille persecutus est Ecclesiam, multos pro fide occidendo; iste tempore schismatis imperii Romani persecutus est Sedi Apostolicae obedientes, sacerdotes de suis sedibus eiiciendo, quosdam mutilando, et bona ecclesiarum diripiendo. Haec acta sunt in4609 temporibus Innocentii Papae. Anno praeterito canonicus quidam Aquensis retulit mihi de eodem Wilhelmo visionem satis terribilem. Post mortem inquit suam cuidam4610 inclusae cui benefecerat, visibiliter apparens, vultu lurido ac macilento, ait: Ego sum miser ille Wilhelmus quandoque Comes Juliacensis. Quem dum illa interrogasset de statu suo, respondit: Totus ardeo. Et cum levasset vestem vilissimam qua indutus videbatur, mox flamma erupit; sicque cum eiulatu disparuit. Huic adhuc viventi Deus qui misericors est, ut eum a peccatis revocaret, aliquid gloriae suae ostendit. In die quadam Natalis sui4611 in canone prioris mis- sae voces suavissimas cum melodia dulcissima quasi in coelo eum audire permisit. Qui mox interrogans dominum Engilbertum, tunc maioris ecclesiae in Colonia Praepositum4612, nunc Archiepiscopum, si voces easdem audiret, et ille se audivisse negaret, amplius mirabatur4613. In canone vero secundae missae, nec non et tertiae, easdem voces quae diversae erant aetatis audivit. Cum haec recitata fuissent domino Hermanno Abbati Loci sanctae Mariae, Comitem adiit, ex ore eius quae dicta sunt audiens4614. Invocavitque idem Comes testem Deum, nihil se mentiri, haec addens cum iuramento, quia si adhuc semel mihi talia concederentur audire, omnibus4615 meis paratus essem abrenunciare. Modicum tamen coelestis haec consolatio illi profuit, peccatis eius maximis impedientibus. Puteus in quo4616 missus est Coules iste, ad memoriam mihi revocat poenam cuiusdam mali sacerdotis.

Notes:
  • 4587 B lecti.
  • 4588 CF velleque meum.
  • 4589 C igitur.
  • 4590 D illum locum.
  • 4591 B visendum.
  • 4592 B est.
  • 4593 E posset.
  • 4594 B obsequiis.
  • 4595 B vestra.
  • 4596 B orbis
  • 4597 B fuisset.
  • 4598 BCEF nos propius.
  • 4599 E legitur.
  • 4600 DE Nydecke, B Niteke.
  • 4601 B quo.
  • 4602 CDEP et corr A matronae.
  • 4603 ACEFP loco, D locum.
  • 4604 BCF interrogasset.
  • 4605 B tenentur.
  • 4606 E tyrannia, C tyrannidis.
  • 4607 E add militem.
  • 4608 CEFP et corr A non attentaret violare.
  • 4609 in om BCF
  • 4610 B add religiosae.
  • 4611 CF Domini.
  • 4612 B canonicum.
  • 4613 B admirabatur.
  • 4614 BCF audivit.
  • 4615 CF add peccatis.
  • 4616 B quem.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para