Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM L De cive in cuius cruribus scriptum erat: Ave Maria.

Civis quidam Coloniensis habebat illam consuetudinem, ut quotiens solus esset semper oraret. Eundo ad ecclesiam sive redeundo, vel in curia sua deambulando, angelicam maxime ruminabat salutationem. Qui cum mortuus esset, cuidam nepti suae in habitu splendido apparebat. In quo, maxime tamen in caligis et in4771 calciis, scriptum4772 erat per totum, versiculus Ave Maria gratia plena, et cetera. Quia ut dixi eundem versiculum deambulando frequentaverat, cruribus eius et pedibus crebrius inscriptus apparebat. Ex his quae dicta sunt colligitur, quod sicut Deus secundum qualitatem et modum punit peccatum, ita remunerat et meritum, maxime in illis membris ostendens signum gloriae, per quae illa meretur.
NOVICIUS : Unde est quod humana natura tantum abhorret mortem, cum tanta sit ei a Deo gloria praeparata?
MONACHUS: Ipse Rex gloriae Jesus Christus Deus et homo, in tantum secundum sensualitatem mortem abhorruit, ut timore illius sanguinem sudaret. Anima naturaliter appetit esse in corpore, nec potest ab illo separari sine magna acerbitate.

Notes:
  • 4771 in om BC.
  • 4772 CF scriptus.
Indexed exemplum: TE019112
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para