Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LI De converso qui dixit pectus suum quasi lapide maximo premi cum moreretur.

Ante hoc quadriennium cum Prior quidam de ordine Regularium in quadam curte monasterii sui hospites collegisset, et iam mensa esset praeparata, ipse tanto sopore coepit affici, ut nisi ocius dormiret moreretur. Qui cum in lecto se reclinasset, mox quidam eius conversus qui alteri grangiae praeerat, dormitanti affuit dicens: Domine cum licentia vestra vado. Et ille: Quo vadis? Respondit conversus: Ad Deum vado, quia mortuus sum in hac hora. Et Prior: Cum multi perfecti viri transeant per purgatorium, quid est quod tu tam absolute dicis te statim esse iturum ad Deum? Ad quod ille respondit: Habebam consuetudiuem ut quotiens transirem coram crucifixo, hanc dicerem orationem: Domine per illam amaritudinem quam sustinuisti propter me in cruce, maxime quando anima tua egressa est de corpore tuo, miserere animae meae in egressu suo. Et exaudivit orationem meam Dominus, meique misertus est. Et dixit Prior: Quomodo fuit tibi morienti? Respondit: Videbatur mihi in agonia, quod totus mundus esset lapis unus, et premeret pectus meum.
NOVICIUS: Verba huius conversi illis concordant qui dicunt nullam poenam in hoc mundo4773 amariorem separatione corporis et animae.
MONACHUS: Sicuti alibi dixi, de incertis non audeo iudicare. Scio enim quod viri perfecti propter vitam futuram quandoque valde ardenter desiderant mortem.

Notes:
  • 4773 F add esse.
Indexed exemplum: TE019113
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para