Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LII De morte Theoderici et Guntheri.

Tres iuvenes de civitate Bonnensi conversionis gratia ad Novum Castrum4774 domum ordinis nostri venientes, omnes ibidem recepti sunt. Ex quibus unus Theodericus, alter Guntherus, tertius vocabatur Sigerus. Primo mortuo, Guntherus reminiscens suae peregrinationis, et supernae beatitudinis ad quam suum comitem iam vocatum crediderat, quotidie ad illius tumulum flevit. Quem die quadam vox de sepulchro his verbis allocuta est: Consolare frater, consolare, quia citius venies ad me. Cuius vultum cum Abbas tristem cerneret, et tristitiae causam ab eo requireret, et ille dicere renueret, vix ab eo quae dicta sunt extorquere potuit. Paucis diebus elapsis, precibus ut puto Theoderici adiutus, et ipse vocatus est, illi coniunctus in coelo, cui cum multis lacrimis ut dictum est associari desideravit in mundo. Haec a Sigero Bonnae recitata sunt.
NOVICIUS: Puto quod merces iustorum multa sit in coelo.
MONACHUS: Hoc tibi ostendam in sequenti capitulo.

Notes:
  • 4774 Neuburg in Alsatia prope oppidum Hagenau.
Indexed exemplum: TE019114
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para