Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LIII De converso qui dixit Cisterciensem ordinem maximam habere gloriam in coelo.

Conversus quidam nigri ordinis ante paucos annos defunctus est. Die quadam duobus monachis coenobii sui in conclavi sedentibus, ille ostio latenter aperto ingressus est ad eos. Quo viso cum terrerentur, scientes eum mortuum, ait ille: Cognoscitisne me? Respondentibus eis, bene te cognoscimus, tu es talis frater noster; coeperunt eum interrogare de statu quarundam animarum. Quos ille de singulis expedivit, dicens quasdam esse male, quasdam valde male, quasdam etiam bene, quasdam valde bene. Quem cum etiam interrogassent de griseis monachis, respondit: Praemium illorum maximum est, et lucent sicut sol in regno coelorum. Haec mihi relata sunt a quodam Abbate nigri ordinis.
NOVICIUS: Huic visioni concordat quod dictum est superius in distinctione septima capitulo quinquagesimo nono, ubi ordo noster sub man- -[f° 358]- tello beatae Dei Genitricis congregatus est.
MONACHUS: Verum dicis.
NOVICIUS: Quod iustis repromissum est a Domino: Fulgebunt iusti sicut sol in regno Patris eorum4775 , nescio utrum intelligendum sit de corpore vel de anima.
MONACHUS: Corpora electorum post resurrectionem lucebunt ut credimus sicut sol, non sicut modo lucet, sed sicut luxit ante lapsum, hoc est septempliciter tantum ut modo, teste Isaia: Et erit, ait, lux lunae ut lux solis, et lux solis septempliciter ut lux septem dierum4776 . Anima vero multo plus lucebit quam corpus.
NOVICIUS: Claritatem corporum vellem mihi aliquo exemplo probari.
MONACHUS: Ut enim taceam de transfiguratione Dominici corporis, referam tibi exemplum quod nuper audivi.

Notes:
  • 4775 Matth. 13, 43.
  • 4776 Isai. 30, 26.
Indexed exemplum: TE019115
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para