Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LIV De glorificatione pedum cuiusdam magistri.

Magister quidam Parisiensis infirmatus, cum de glorificatione corporum cogitaret, et haesitans in corde suo diceret, quomodo poterit esse ut corpora ista fictilia et putrida lucere possint in futuro sicut sol, ad pedes suos quos de operimento erexerat, respexit. Et ecce tantus splendor de illis exivit, ut oculi eius reverberati eos intueri nequirent. Moxque ad se reversus gratias egit Christo, cuius virtute antequam moreretur ad fidem resurrectionis reductus est.
NOVICIUS: Quomodo poterunt oculi tantum fulgorem sustinere?
MONACHUS: Ut dicit Augustinus, longe erunt tunc alterius potentiae4777 quam modo; nam et ipsi glorificabuntur.

Notes:
  • 4777 Augustin. de Civit. Dei XXII, 29, 3.
Indexed exemplum: TE019116
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para