Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LV De David monacho qui oculos in solem defixit.

Cum sanctae recordationis dominus David monachus Claustrensis adhuc esset in corpore, saepe sedens in labore, in ipsum globum solarem irreverberatis oculis ad instar aquilae respexit. Huius rei testes sunt seniores nostri, qui ea quae dicta sunt saepius viderunt. Si enim Deus tantam virtutem tribuit oculis infirmis, quid hoc miraris de oculis glorificatis? -[f° 359]-
NOVICIUS: Dic quaeso quae erit gloria corporum, vel quae gloria4778 animarum?
MONACHUS: Utriusque hominis gloria nobis inexplicabilis est.

Notes:
  • 4778 gloria om BC.
Indexed exemplum: TE019117
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para