Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LVIII.4796 De sancta Maria quae obtinuit ne angelus secundo buccinaret.

In Claravalle sacerdos quidam est Wilhelmus nomine, cuius mentionem feci in distinctione octava capitulo quadragesimo nono. Huic divinitus multa revelantur. Anna siquidem praesenti, cum in oratione staret, factus4797 in excessu mentis, raptus est ad tribunal Christi4798. Ad cuius dexteram angelum cum tuba stare conspexit. Quem Christus Clara voce cunctis coelestis patriae exercitibus audientibus, sic allocutus est: Buccina. Quod cum factum fuisset, tam valida erat vox eiusdem tubae, ut totus mundus quasi folium de arbore tremere videretur. Cui cum secundo diceret, buccina adhuc semel, mater misericordiae Virgo Maria, sciens mundum si denuo buccinaret consummari, ceteris sanctis tacentibus, surgens ad pedes filii procidit, et ut sententiam differret, mundoque parceret, cum instantia multa supplicavit. Cui Christus respondit: Mater, mundus in tam maligno iam positus est4799, et sic quotidie me suis peccatis irritat, ut vel sententiam suspendere, vel homini parcere merito non debeam. Non solum laici sed et4800 clerici et monachi vias suas prorsus corruperunt, et me de die in diem offendunt. Tunc illa: Parce dilecte fili mi, parce4801, et si non propter illos, saltem propter amicos meos, personas ordinis Cisterciensis, ut se praeparent. Abbates nostri hoc anno de Capitulo generali revertentes, nobis ista retulerunt.
NOVICIUS: Quantum ex hac visione colligo, valde malis prodest iustorum cohabitatio.
MONACHUS: Si decem iusti fuissent in Sodomis, Dominus multitudini pepercisset.
NOVICIUS: Visio haec concordat miraculo capituli secundi septimae distinctionis, ubi imago Dei Genitricis sudasse dicitur timore imminentis iudicii.
MONACHUS: Diem iudicii esse in ianuis, terraemotus per loca, et alia signa de quibus supra dictum est declarant. Sed valde consolatur, quod Salvator his fieri incipientibus, iustos admonet dicens: Levate capita vestra, id est exhilarate corda, quia appropinquat redemptio vestra4802 .

Notes:
  • 4796 Homil. III. p. 24.
  • 4797 C factus est.
  • 4798 ADE Domini.
  • 4799 Johan. I, 5, 19. BCEF maligno statu iam positus est, D maligno iam positus est statu.
  • 4800 P sed etiam, E sed et etiam.
  • 4801 parce add B.
  • 4802 Luc. 21, 28.
Indexed exemplum: TE019119
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para