Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM LIX De coelesti Jerusalem et gloria sanctorum.

Festinemus ergo ingredi in civitatem illam in qua nulli sunt terraemotus, nulli gemitus vel suspiria, sed Dei laus assidua. In qua nulla pericula, sed securitas firma. In qua non est mortalitas, sed vita aeterna. In qua rancor nullus, discordia nulla, sed pax plena. In qua nullus esurit, nullus sitit, quia satietas illic perfectissima. Quatuor haec bona in tribus versiculis Propheta comprehendit dicens: Lauda Jerusalem Dominum, lauda Deum tuum Syon. Lauda corde, lauda ore. Quare? Quoniam confortavit seras portarum tuarum. Ecce securitas. Benedixit filiis tuis in te. Ecce immortalitas. In dextera illius longitudo dierum4803. Qui posuit fines tuos pacem. Ecce pax et concordia. Et adipe frumenti satiat te4804 . Ecce satietas. De gaudio civium huius beatae civitatis in alio loco idem dicit Psalmista: Sicut lactantium omnium habitatio est4805 in te4806 . Comprehendit breviter, quod longis sermonibus explicari4807 non poterat. Non enim erit ipsa laetitia qualis hic agitur, ubi de filiorum susceptione laetamur, vel de munere divitiarum et4808 bonorum gratulamur. Quod igitur explicari4809 non potuit, sumpta qualicunque similitudine, dixit ut potuit. Sicut laetantium, inquit, id est vere laetantium, ut4810 sit expressio veritatis, et non nota similitudinis, ut ibi, Tanquam unigeniti a Patre4811 , id est vere unigeniti. Istorum laetantium septiformis est actio. Vivunt vita infinibili; sapiunt arcana Dei; amant Deum et proximum. Laudant quod oculus non vidit, quia sunt invisibilia, et quod auris non audivit, quia sunt in pace quietissima, nec in cor hominis ascendit4812 , quia sunt incomprehensibilia. Gaudent gaudio ineffabili; veloces sunt et securi. Beati sunt illi qui illuc4813 ducente Domino pervenerint4814, ubi omnis cogitatio vincitur, et cuncta desideria superantur, ubi talis felicitas accipitur quae nulla contrarietate perdatur.
NOVICIUS: Miseri sunt qui ad tantam laetitiam non suspi- rant.
MONACHUS: Quia4815 dialogo nostro finis imponendus est, simul Christum qui omnis consummationis finis est deprecemur, ut ea quae tua interrogatione, sive mea responsione confecta sunt, legentibus nec non et audientibus ad meritum proficiant, ut sic aedificatio proximorum, nostrorum fructus fiat laborum. Quod nobis praestare dignetur ipse de quo loquimur, Jesus Christus Dominus noster, mundi redemptor, electorum confrater, Rex angelorum, et ut breviter concludam, vita, merces, et laetitia omnium sanctorum. Cui cum Patre et Spiritu sancto laus, honor et imperium per infinita saecula saeculorum. Amen.


Codicis exigui stilus auctorem reticescens,
Ingcror in medium, veluti nova verbula spargens.
Sic ut mitis amor terat aspera, mitius illa
Corrigat, ac mores addat nota vera salubres4816.

Notes:
  • 4803 Proverb. 3, 16.
  • 4804 Psal. 147, 12-14.
  • 4805 est om ABE.
  • 4806 Psal. 86, 7.
  • 4807 BE ex plicare.
  • 4808 EFP ve1.
  • 4809 EF explicare.
  • 4810 CF ut sicut .
  • 4811 Johan. 1, 14.
  • 4812 Cor. I, 2, 9.
  • 4813 B illic.
  • 4814 CP perveniunt.
  • 4815 D Verum dicis. Quia.
  • 4816 in his versibus, si primas verborum litteras compegeris, hunc habebis pentametrum: Cesarii munus sumat amica manus.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para