Caesarius Heisterbacensis, Dialogus Miraculorum

DISTINCTIO DUODECIMA. DE PRAEMIO MORTUORUM

CAPITULUM IX Item de Brunone de Flitert qui in eundem Vulcanum proiectus est.

Simile est quod sequitur. Cum tempore quodam Conradus sacerdos de Rinkasle cum aliis provinciae nostrae peregrinis mare transiret, ante saepedictum Vulcanum, vox talis in eo audita est: Hic venit Bruno de Flitirt, suscipite illum. Quae vox cum ab omnibus fuisset audita, ait praedictus sacerdos confratribus: Testes estis vos omnes huius vocis; et statim notavit in tabella4622 eis praesentibus diem et horam, dicens: Revera dominus Bruno mortuus est. Cum vero redirent a Jerosolyma, obvios habuerunt quosdam peregrinos provinciae suae. Quos cum adinterrogassent4623 de statu praedicti Brunonis, acceperunt4624 ab eis quod mortuus esset. De tempore autem sciscitantes, diem eundem invenerunt, quo vocem praedictam in Vulcano audierunt. Conradus vero non multo post factus est monachus in Bergis4625.

Notes:
  • 4622 ACDEFP tabula.
  • 4623 CDEF interrogassent.
  • 4624 D perceperunt.
  • 4625 in Veteri Monte.
Indexed exemplum: TE019068
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para