Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

PROLOGUS IN LIBRIS MIRACULORUM

'Qui infirmus est, olera manducet' 1. Fragmentis pulmentum adiciendum est, quo Christi reficiantur pauperes. Confessus sum in prefatione Dyalogi2, qui per meum ministerium ad abbatis mei3 imperium conscriptus est, ex fragmentis, que superauerunt his qui sublimia sacre scripture uolumina ediderunt, XII sportellas, XII scilicet distinctionum, inpleuisse ad pauperum, id est humilium spiritu, refectionem. Nunc uero eadem auctoritate4 compellor infirmis ingenio uel scientia, qui dentibus intelligentie fortes sensuum allegoricarum cibos non sufficiunt mandere neque per stomachum memorie digerere, coquere pulmentum ex diuersis uirtutum exemplis quasi uariis oleribus collectum. Ad coquum pertinet diuersas species herbarum cognoscere, cognita colligere, collecta purgare et in ollam concidere sicque mensurate decoquere, salire atque condire. Cum nullius habeam horum scientiam, si herbas agrestes siue colloquintidas, exempla friuola recipiendo, inmiscuero illaque per insipidam Latinitatem decoxero, uereor aliquos esse dicturos: 'Qualis erat mulier, tale coquebat olus'5. Quibus ego pretendam infirmantium necessitatem: que fortibus bene sapiunt, infirmis non conueniunt. Non enim in hoc opusculo dialogi morem6 seruare uolui neque eiusdem generis exempla ubique continuare potui, sed que michi sunt comperta uel a personis relata ueridicis, prout occurrunt, scripto commendaui, loco quarti libri et quinti passionem et miracula domini Engelberti Coloniensis archiepiscopi, qui me ista scribente occisus est7, inserens. Nomen auctoris8 initiales littere librorum coniuncte declarant.

Notes:
  • 1 Rom. 14,2
  • 2 Im Prolog des Dialogus miraculorum heißt es: 'ego micas decidentes colligens propter inopes non gratia, sed litteratura duodecim ex eis sportellas impleui; totidem enim distinctionibus omne opus diuisi'. Vgl. Band I dieser Ausgabe, S. 119 Nr. 141.
  • 3 Auf Betreiben des Abtes Heinrich von Heisterbach (1208 bis um 1240) und des Abtes Hermann von Marienstatt im Westerwald.
  • 4 Des Abtes Heinrich von Heisterbach.
  • 5 Schönbach verweist auf das Sprichwort: 'Wie der Koch, so der Brei', bei K. F. Wander, Deutsches Sprichwörterlexikon II, 1449 Nr. 93.
  • 6 Die Dialogform zwischen Monachus und Nouicius, wie im Dialogus miraculorum.
  • 7 Am 7. November 1225; vgl. Band I, S. 153 Nr. 220.
  • 8 Cesarius; vgl. oben S. 13 und für den 1. Buchstaben oben Zeile 7.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para