Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De periculo peregrinorum in mari ob iniuriam sacramenti corporis Dominici81

Cum peccatis nostris exigentibus Damiata reddita esset in manus Sarracenorum82, peregrini ad reditum se preparantes diuersas naues ingressi sunt. Frater Henricus, nunc monachus noster, tunc canonicus Apostolorum sanctorum in Colonia83, cuius relatione, que dicturus sum, didici, cum aliis honestis clericis diuersarum ecclesiarum, canonicis atque prelatis et multitudine copiosa laicorum in nauim quandam Uenetianam deuenit. Quibus ipsa nauigatio cepit esse tam morosa atque laboriosa, ut iter trium dierum uix in tribus ebdomadibus perficerent; tanto enim tempore exeuntes a portu Damiate peruenerunt ad insulam Cyprum. A qua exeuntes spe clementioris aure tanta perpessi sunt aduersa, ut omnia elementa eos inpugnare uiderentur. Erat eis celum contrarium, splendorem solis et stellarum sepissime subtrahendo, er uentos id ualidissimos excitando, mare carinam procellis horribiliter nimis conquassando, terra obiectis rupibus naui rupturam hominibusque mortem minando; si anchoras miserunt, terre non potuerunt infigi uel infixa nulla ui retrahi, ita ut plures preciderentur. Cumque in hiis omnibus tribularentur et cibariis deficientibus essent in desperatione, contigit, ut die quadam sacerdos aliquis de Uenetia corpus Domini in pixide portaret ad communicandum infirmum. Quod tibi predictus Henricus uidit, interrogauit, si corpus Christi portaret. Cui ille respondit:"Etiam". "Et ubinam", inquit, "hactenus seruatum est?" Respondente sacerdote: "In tali arca repositum erat", subiunxit Henricus: "Merito nos punit Deus; non enim licet habere in naui". Preterea arca eadem minus erat honesta et in tali loco posita, ut naucleri frequenter super eam ambularent, sederent et tesseram ludos exercerent. Sacerdote defendente culpam suam, delatum est uerbum ad clerum. Qui omnes in hoc consenserunt nequaquam reseruari corpus Domini in naui84. Interrogatus de causa decanus Babenburgensis85, qui presens erat, duas rationes assignauit: unam dicebat esse timorem nausee et uomitus, que maris iactura prouocare solet; alteram, quod corpora eiecta frequenter a beluis deuorentur. In communi uero penitentiam agentes sequenti die clerici omnes nudis pedibus, cum psalmis et letaniis nauim intrinsecus circumeuntes Domino supplicabant, hostias residuas personis religiosis ad sumendum distribuentes. Mira Christi pietas, mira uirtus! mox enim ut hac acta sunt, 'mare stetit a feruore suo'86, tam prosperam deinceps habentes nauigationem, ut intra dies paucos terram apprehenderent. Et ut intelligerent plagam diuinam fuisse, audierunt postea alias naues, cum quibus a Damiata egressi fuerant, nichil uel modicum habuisse inpedimenti.

Quanta gloria apud Deum digni sunt, qui hanc medicinam salutarem uel digne conficiunt uel aliis digne amministrant, exemplificabo.

Notes:
  • 81 Aus Kaufmann wiederholt von R. Röhricht, Testimonia minora de quinto bello sacro (Publications de la Société de l'Orient latin, Série historique III), Genf 1882, S. 344 f
  • 82 1221, am 8. September; vgl. z. B. Band I, 167 Anm. 1.
  • 83 Kanoniker von St. Aposteln in Köln namens Heinrich begegnen am Anfang des 13. Jahrhunderts drei: Henricus Cunece (Kuntze) 1209 und 1210, mit diesem Henricus Scriptor 1210, Heinrich von Essen 1213 und 1216 (Knipping, Regesten der Erzbischöfe von Köln III, Nr. 73, 78, 120, 152, 153). Nach 1221 wird ein Mönch Heinrich von Heisterbach 1227 und 1235 urkundlich genannt (Schmitz, Urkundenbuch S. 167 und 171, Nr. 68 und 75).
  • 84 Vgl. Dial. mirac. IX 13: “Quando in ista magna expeditione naues ex omni parte Alemannie congregate mare intrauerunt, ob causas diuersas preceptum est, ne in aliqua naui corpus Dominicum seruaretur”, usw.
  • 85 Es handelt sich um Gundeloh von Memmelsdorf, der seit 1174 als Bamberger Domherr begegnet und das Amt des Domdekans von 1200 bis mindestens 1206 und abermals von 1215 bis wenigstens 1220 bekleidete;1223 war ihm der Domkustos Marquard als Dekan gefolgt (bis 1225), der dieses Amt nach einem Verzicht Gundelohs schon einmal seit spätestens 1210 bis 1213 versehen hatte, dann aber wieder in der Wurde des Domkustos von 1215 bis zum Jahre 1221 in den Bamberger Urkunden erscheint. Deren Zeugenlisten nennen dagegen 1221 keinen Domdekan; dieses Fehlen Gundelohs erklärt sich aus seiner Teilnahme am Kreuzzuge, von der allein Caesarius berichtet. Bischof Ekbert von Bamberg hatte zunächst am;5. Kreuzzuge teilgenommen, war aber schon Anfang 1218 aus Palastina heimgekehrt (vgl. R. Rohricht, Die Deutschen im Heiligen Lande, Innsbruck 1894,S. 98); Gundeloh war also vermutlich noch 1220 oder 1221 mit Ersatzmannschaften nach Ägypten gefahren. Die Domnekrologien nennen den 10 Januar als seinen Todestag; er ist demnach wohl bald nach der Rückkehr 1222 oder 1223 gestorben. Die Belege über ihn bei J. Looshorn, Geschichte des Bisthums Bamberg II, München 1880/89, S. 481 ff. hat Kriegsarchivrat Dr. Erich Freiherr von Guttenberg in München, der das Bistum Bamberg für die "Germania Sacra" bearbeitet, aus ungedruckten Quellen wesentlich ergänzt, indem er aus dem Entwurf seines Werkes den Abschnitt über Gundeloh freundlichst zur Verfügung stellte.
  • 86 Ion. 1,15
Indexed exemplum: TE004383
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para