Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De sacerdote, qui sibi et ministro coronas mire claritatis inponi celitus uidit, dum in Uacellis missam celebraret

Uacellis87, quae est domus ordinis Cysterciensis, sacerdos quidam fuit et forte adhuc est, Gerardus nomine, officio infirmarius. Iste dum die quadam missam celebraret in conuentu sollempniter, assistente sibi dyacono atque subdyacono, ex quibus alter filius eius erat carnalis, post consecrationem sacramentorum magnam circa se contemplatus est claritatem. Qua ex omni parte perfusus uidit mire pulcritudinis coronam capiti suo inponi, alteram filio et, sicut ipse confessus est, eque retro ut ante uidere potuit; tanta fuit uirtus eiusdem uisionis. — Hac michi relata sunt a domino Wigero Uilariense88, mature etatis sacerdote.

Quanta pena digni sunt in futuro apud Deum, qui Christi sacerdotes, qui sunt medici animarum, dolo circumueniunt uel aliis quibuslibet iniuriis molestant, unius dolosi pena temporalis ostendit.

Notes:
  • 87 Cistercienserabtei Vaucelles bei Crèvecoeur (dép. Nord, cant. Marcoing) an der oberen Scheide südlich von Cambrai. Vgl. Janauschek, Orig.Cist. S. 24 f
  • 88 Mönch Wiger in Villers wird auch erwähnt unten II 4. 5 (S. 80) und Dial. mirac. X 23. 71. XI 28. XII 16. 17
Indexed exemplum: TE004384
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para