Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De conuerso Claromaris inobediente, quem sanctus Quirinus morbo fistule laborantem sanauit119.

Claromares120 domus est ordinis Cysterciensis, in qua conuersus quidam ante annos paucos incommodo fistule laborauit. Audiens beatum Quirinum martirem in curatione eiusdem morbi a Deo specialiter priuilegiatum, supplicare cepit abbati suo, quatinus memoriam eius, quae in Nussia oppido ciuitatis Coloniensis ualde celebris est121, sibi adire gratia recuperande sanitatis liceret. Et non concessit abbas, dicens peregrinationes prohibitas esse in ordine. Conuersus uero cum cottidie abbati pro licentia instaret et ille negaret, tandem compellente necessitate sine licentia martirem adiit, orauit, sanitatem recepit. Gauisus ualde tam de miraculo quam de commodo ad monasterium reuertitur. Dictum est abbati, quia conuersus esset ad portam plene sanatus. Qui referentibus sicut uir prudens in hac uerba respondit: "Non possum credere Quirinum esse martyrem Christi, qui contra Christi regulam conuersum sanauit inobedientem, neque a Deo curatio illa est, in qua sanatur corpus, ut interficiatur Spiritus". Cumque pro receptione conuersi plures misericordia moti supplicarent, timens abbas inobedientis unius curam multis posse fieri in ruinam, respondit: "Ab hac hora non credam Quirinum esse Christi martyrem, sicut iam dixi, neque conuersus me abbatizante unquam intrabit domum istam, nisi talem illum restituat, qualem recepit". Mira sacerdotis auctoritas, mira martyris humilitas! Obedit ciuis peregrino, comprehensor uiatori, triumphans militanti, adherens Deo in ancipiti constituto: quasi minas abbatis martir portare non posset, ad predicta uerba morbum in conuerso celerius renouauit. Quod ubi comperit abbas, gratias agens Deo, conuerso, ut intraret, mandauit. "Modo", inquit, "martirem te, o Quirine, recognosco". Sequenti uero die, tam abbate quam ceteris orantibus, conuersus iterum sanatus est.

Si queritur, quomodo inobediens homo sit exauditus, cum peccatores non exaudiat Deus, primo responderi potest, quod ab eis, qui in mortali sunt peccato, per orationes, elemosinas et peregrinationes sepe commoda corporalia bonaque temporalia mereantur. Deinde sanitatem conuerso inobedienti fuisse concessam ad maiorem obedientie uirtutem, sicut dictum est, declarandam.

Quam grata sit Deo uirtus obedientie et quante confusioni in presenti uitium inobedientie etiam subiaceat, exemplum subsequens manifestat.

Notes:
  • 119 Zu vergleichen ist eine Geschichte bei Herbert, Cat. of romances III, 625,8: Ein vom Zahnweh geplagter Mönch pilgert gegen den Willen seines Abtes zum Grabe des h. Thomas von Canterbury, dort erlangt er auch wirklich seine Heilung, aber der Abt wendet sich gegen seinen ungehorsamen Mönch und den Heiligen, der diesen heilte, so daß das Zahnweh sich wieder einstellt.
  • 120 Kloster Clairmarais (aus Ciarus-Mariscus) bei St. Omer im Artois (dép. Pas-de-Calais). Vgl. Janauschek, Orig. Cist. S. 59 f.
  • 121 Die Kirche des Quirinusstiftes in Neuß erhielt gerade in Caesarius Zeit seit 1209 ihre heutige Gestalt. Vgl. P. Clemen, Die Kunstdenkmäler der Rheinprovinz III, 3 (Kreis Neuß), 1895, S. 68 ff.
Indexed exemplum: TE004389
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para