Thesaurus Exemplorum
Medii Aevi
Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum
INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM
De carnibus assatis in Rinkassele, quibus bufo insedit, cum per inobedientiam in aduentu comedi deberent.
Nondum puto mensem unum elapsum, quod Adolfus sacerdos in Rincassele, uilla iuxta Coloniam sita122 , parochianis suis, ne in aduentu Domini carnes comederent, precepit. Ex quibus unus preceptum sacerdotis contempnens carnes inposuit prunis assandas. Quas cum extrahere uellet et manducare, bufo in eis insidens in hominem respexit, acsi diceret: "Ego sum fructus inobedientie, index contumacie, ultor sacerdotis". Territus ille mox prunis et cineribus operuit utrumque, cum multa confusione a loco refectionis recedens. Licet predictus Adolfus sit homo satis mirabilis123 satisque secularis, non tamen passus est Dominus, ut contemptus sacerdoti illatus transiret inpunitus.
Quando contumelia prelatis a subditis irrogatur, Christus, cuius locum tenent in ecclesia, in illis contempnitur. Unde sepe persone parcit ob dignitatem sacerdotalem, in eis honorans auctoritatem, sicut sequenti sermone declaratur.
- 122 Rheinkassel unterhalb Köln gegenüber der Mündung der Wupper. Adolfs Vorgänger Konrad wird im Dial. mirac. XII 9 erwähnt.
- 123 Schönbach erklärt 'ferox, superbus, arrogans', französisch 'merveilleux'; vgl. Du Cange.