Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De patriarcha Ierosolimitano, qui, cum ea que auare congregauerat indigentibus erogasset, statim defunctus est.

Moderniori tempore, sicut testis est dominus Conradus quondam Halberstadensis episcopus124, qui, quod dicturus sum, plenius nouit, patriarcha quidam Ierosolimitanus, auaritie frena laxans, tum ex reditibus tum ex fidelium oblationibus magnam congregauerat pecuniam. Cui Dominus ostendere uolens non esse sperandum in incerto diuitiarum, periculosa illum tetigit infirmitate. Cumque ab omnibus esset desperatus, rex thesauros eius sibi debere dicebat. Cui Hospitalarii resistebant, nacta quadam occasione, magis ad se illos pertinere asserentes. Templarii uero, et ipsi nescio quid cause pretendentes, contendebant cum utrisque. Cumque nihil superesset, nisi ut defuncto episcopo triplex ille funiculus ad subsidium terre sancte Christi caritate firmatus contentionibus et armis rumperetur125 sicque orientalis ecclesia fieret 'in subsannationem et derisum'126 omnibus, qui in circuitu eius erant, Sarracenis uidelicet, Dominus patriarche uitam distulit, infirmitatem illius alleuians. Et dixit ei quidam ex suis consiliariis: "Benedictus Deus, qui uos nobis conseruauit, quia, si uita uestra huic luci fuisset subtracta, haud dubium, quin multa mala et forte plurima homicidia essent subsecuta". Ad quod uerbum episcopus supra modum territus, cum causam didicisset, respondit: "Ego per Christi misericordiam, qui me forte propter hoc ipsum distulit, cauebo, ne elemosinas fidelium auara regis manus siue Templariorum rapiat, sed in thesauros celestes illas reponam". Et iussit, ut ab illa die et deinceps singulis diebus decem libras argenti pauperibus erogaret. Quod et fecit fidelis ille dispensator127. Cumque completo anno nichil superesset pecunie, elemosina deficiente cepit simul et episcopus deficere, ut nulli ueniret in dubium ob hoc ipsum fuisse dilatum. — Ualde deferendum est Domini sacerdotibus, qui et medici sunt animarum. Unde scriptum est: 'Honora medicum propter medicinam'128. Dominici corporis et sanguinis medicinam sacerdotes conficiunt et dispensant, per quorum ministerium panis transit in corpus Christi et uinum in sanguinem Christi. Quam salubris sit mediana huius sacramenti communio, adhuc uno prodam exemplo.

Notes:
  • 124 Über Bischof Konrad von Halberstadt (1201-1208), der 1208 zurücktrat und zuletzt im Cistercienserkloster Sichern bei Eisleben Mönch war, vgl. Band I, 123 Anm. 2. Seine Teilnahme am 4. Kreuzzug (1202—1204) wird in den Gesta episcoporum Halberstadensium (SS. XXIII,116 ff.) erzählt. Caesarius nennt ihn auch im Dial. mirac. II 5 als Gewährsmann.
  • 125 vgl. Eccles. 4,12
  • 126 Ezech. 23,32
  • 127 vgl. Luc. 12,42
  • 128 Eccli. 38,1
Indexed exemplum: TE004391
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para