Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De medicina confessionis.

Christi sacerdotibus duplex medicina commissa est: sacre, ut supradictum est, communionis necnon et confessionis. Ipsis data est potestas confessiones recipere, de lepra peccatorum iudicare, peccati penam temperare. Quisquis in se peccati penam recognoscit sicque ad medicinam corporis et sanguinis Christi indigne accedit, ipse sibi iudicium sumit et periculum magnum. Quid ergo facere debet? Accedat ad medicum, id est ad sacerdotem, ostendat infirmam conscientiam suam eiusque utatur consilio. Quando medicus infirmo dare uult fortem medicinam et efficacem, prius ei ordinat dietam, premittens aliqua preparatoria, ut est oximel, et pillulas, quibus materia diuidatur, ut sic sine periculo per sequentem medicinam absque periculo eiciatur. Preparatoria hac spiritualia sunt: contritio et confessio, quibus peccatorum uirus male digestum diuiditur. Et hoc quantum ad culpam. Dieta uero sunt orationes, ieiunia, elemosine, uigilie atque huiusmodi opera bona. Medicina fortis et efficax est corpus Christi et sanguis, cuius uirtute pena peccati remittitur et in caritate Spiritus roboratur. Unde communicantibus dicitur: 'Corpus Domini nostri Ihesu Christi sit tibi in salutem corporis et animi et ad uitam promerendam preparatio salutaris. Amen.' Hinc est quod sancta ecclesia communicantibus in Pascha fidelibus dietam ordinauit tempus quadragesimale, in quo ieiunando et in cordis contritione orisque confessione se preparando ad medicinam agni paschalis dignius atque securius possint accedere140. Monachi uero et ceteri religiosi, quia frequenter confitentur et ieiunant, et frequenter communicant. Sine autem confessione neque ipsi sacerdoti accedere licet ad confectionem mediane salutaris. Unde de confessione aliquid caritati uestre dicere propono. Qui uel qualis sit fructus confessionis, multis in Dyalogo meo exemplis probasse me recolo tertia distinctione141. Unde nunc ad alia, que ibi non sunt dicta, festino. Ad medicamentum confessionis non solum Spiritus sanctus per scripturas,sed per quasdam mirabiles uisiones seu reuelationes quosdam inuitat misericorditer.

Notes:
  • 140 Vgl. A. M. Koeniger, Die Beicht nach Cäsarius von Heisterbach (1906) S. 56 f
  • 141 Die 3. Distinctio des Dial mir. handelt 'de confessione'.
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para