Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De matrona peccatrice, cui angelus in specie columbe apparens ad confessionem hortabatur.

Circa hoc biennium142 diues quedam matrona, dyabolo instigante, cum proprio patre peccauit, sed Dei gratia, que neminem uult perire143, celitus uisitata, in se reuersa, quid egerit, cepit cogitare, de peccato commisso grauissime dolere et maximis cruciatibus in se commissa punire. Nam preter orationes et ieiunia, uenias et uigilias, quibus indesinenter affligebatur, ita omne corpus suum uirgis atque flagellis lacerauit, ut nulla pars eius sub ueste nem ipsa quidem crura a penis uacua remanerent. Non tamen poterat, obstante uerecundia, peccatum idem alicui sacerdoti confiteri. Et quia sine medicamento confessionis inpossibile est uulnus anime posse sanari, nisi necessitas excludat, misertus illius celestis medicus misit angelum suum, cuius auxilio et consilio tali ordine sanata est. Nam in specie columbe illi apparens ait: "Dimissum est peccatum tuum" et adiecit: "Cras ueniet ad te consolator tuus", quendam abbatem ordinis Cysterciensis sibi bene notum et michi non incognitum nominatim exprimens, "illi confiteberis". Quod ita factum est. Crastina enim die, cum secus possessionem eius transiret, inmisit Deus cordi eius, ut consolationis gratia domum illius intraret. Que eo uiso supra modum gauisa in locum secretum illum traxit, quid commiserit quidue pro commisso egerit et qualiter ad confessionem diuinitus ammonita sit, per ordinem aperuit. Que, penitentia ab eo suscepta, non modicum est consolata et pro nimis indiscreta corporis afflictione ab illo correpta. — Ecce! hic habemus exemplum, quod peccatum remittitur per cordis confessionem et contritionem, adiecta tamen uoluntate confitendi. Militi etiam, cuius supra memini capitulo decimo144, in somnis confessio reuelata est. Sine desiderio confessionis et proposito peccatum dyabolo non latet .

Notes:
  • 142 1223; vgl. oben S. 37.
  • 143 vgl. 2. Petr. 3,9
  • 144 Oben S. 29.
Indexed exemplum: TE004395
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para