Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De Maroldo monacho Eberbacense, cui dyabolus per os obsesse improperauit nocturnam illusionem non confessam145.

Monachus quidam Maroldus nomine Eberbacensis146 nocte quadam per turpem imaginationem mulieris passus est fragilitatem carnis. Mane, nondum facta confessione, directus in uiam, misse gratia quandam intrauit ecclesiam, in qua demoniosam offendit. Que mox de nocturna illusione monacho exprobrans aiebat: "Quid est, o monache? Numquid non te adulterum hac nocte feci, preparans tibi mulierem? Bene usus es ea ad libitum tuum". — Ex quo colligitur turpes ymaginationes, quas sepe per somnia patimur, quandoque fieri procurante dyabolo, qui etiam dormientes quiescere non sinit. Unde bona consuetudo est in ordine, ut per confessionem deleatur, quidquid sic nocte delinquitur. Hec michi ab eodem Maroldo relata sunt. Alia atque alia restant exempla, quibus adhuc probabitur dyabolum non ignorare peccata ab hominibus commissa, quamdiu per ueram confessionem non sunt tecta.

Notes:
  • 145 Ähnlich bei Thomas Cantipratensis, De apibus II 57 § 6 (De monacho, cui daemon insultauit, quod ei in somnis pollutionem excitasset): 'De hoc ('daemonia nocte hominibus apparent in somnis et eos uisionibus phantasmaticis polluunt et illudunt') quiddam ridiculosum legisse me memini. Cum quidam monachus ad obsessum energumenum accessisset, circumstante multo populo, eum cum irrisione mordaci daemonium inclamauit, dicens: "Eia, frater, eia, numquid pulchram tibi in hac nocte mulierem in somnis adduxi?" Quippe, ut post confusionem monachus retulit, in somnis pollutus fuerat illa nocte, et non confessus fuit'.
  • 146 Vgl. oben S. 46 Anm. 1. Mönch Marold von Eberbach begegnet am 27. Februar 1242 als Zeuge in einer Urkunde Werners von Bolanden ('Maroldus' lautet der Name auf dem Original im Staatsarchiv zu Darmstadt, nach freundlicher Auskunft von Herrn Archivdirektor Dr. Fritz Herrmann; K. Rossel, Urkundenbuch der Abtei Eberbach I, 347 Nr. 208 hat irrtümlich 'Maioldus').
Indexed exemplum: TE004396
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para