Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De eadem obsessa, que inclusam adulterari uolentem a peccato retraxit necnon et adulterum.

Frater Zacharias, nouicius in Loco Sancte Marie148, ante conuersionem canonicus Monasterii149, nuper michi de eadem obsessa rem pietate plenam recitauit, cum tamen nullus demonum pius credendus sit; unde hoc, quod dicturus sum, magis ascribe diuine bonitati quam demonis obsidentis uoluntati. Sacerdos, qui hodie parochiam Pumere150 regit, concubinam habebat nomine Petrissam, feminam satis formosam. Hec diuinitus inspirata pro peccatis suis reclusorium elegit et ab ipso sacerdote, cum quo peccauerat, recludi se permisit. Cuius penitentie inimicus totius gratie dyabolus inuidens, militem quendam Fredericum nomine de Treuere151 ad illius subuersionem direxit. Cuius animum tam uerbis quam clenodiis uariis in tantum emolliuit, ut promitteret ei, quod eum sequeretur eiusque uoluntati consentiret. Et cepit sibi preparare linea uestimenta, luxurie ydonea, de panno a milite sibi transmisso. Antequam tamen exiret de illo reclusorio, predicta obsessa, immo dyabolus per illam, ad eius cellulam properans hiis eam uerbis alloquitur: "Quid est,quod agis, o misera? Quare, celesti sponso contempto, coniungi elegisti adultero? Quodsi tantum facinus in illum commiseris, ego celerius animam tuam in sinum magistri mei deportabo flammis eternalibus cruciandam perpetuo". Quibus uerbis reclusa adeo territa est, ut uestes preparatas ad opus libidinis in ignem mitteret et incineraret. Mira res: obsessa cum multa festinatione locum adiit, ubi predictum militem esse sciuit, eumque inter plures suos commilitones positum hiis uerbis increpare cepit et dicere: "Frederice, omnium infelicissime, quid est, quod facere uoluisti, ut Altissimo sponsam suam subriperes et per adulterium maculares? Quodsi hoc feceris, quod proponis", — persone nomen et religionem exprimens — "in sinum Belzebub magistri mei citius deduceris, ubi penam tanti criminis eternaliter exsolues". Ad quod uerbum miles supra modum territus atque confusus, uoluntatem mutauit neque ab illa hora incluse adulterii causa molestus fuit. — Ecce! tali ordine per gratiam Christi et ministerium dyaboli tam miles quam inclusa saluati sunt. Predictus uero Zacharias ab ore ipsius Petrisae, que dicta sunt, se audiuisse testatus est.

Quod uero dyabolus non ignoret peccata nonnunquam etiam occulta, subiecto declarabitur exemplo.

Notes:
  • 148 Vgl. oben S. 37 Anm. 3
  • 149 Stift Münstermaifeld südwestlich von Koblenz, da die folgende Erzählung sich auf die untere Mosel bezieht (an sich läßt der Name auch die Deutung auf Münstereifel — so ergänzen 2a. b — und auf Münster in Westfalen zu). In der Tat begegnet 1210 bis 1223 ein Kanonikus Zacharias von Münstermaifeld; s. Mittelrheinisches Urkundenbuch II, 805 Nr. 263 und III, 65, 174 Nr. 56, 208.
  • 150 Dorf Pommern an der Mosel (Kreis Kochern), oberhalb Treis (s. das vorige Kapitel), unterhalb Kochern; über die Pfarrei vgl. Fabricius, Erläuterungen V, 2, S. 199. Prüm, das Meister vorzog, heißt Prumia, wie sonst, so im Dial. mirac.
  • 151 Der Name Friedrich findet sich zu Trier in den ersten Jahrzehnten des 13. Jahrhunderts mehrmals in dem Ministerialengeschlecht von der Brücke ('de Ponte'). Vgl. Mittelrheinisches Urkundenbuch II, S. 507 f. und III, S. 1161; i. Bast, Die Ministerialität des Erzstifts Trier (= Trierisches Archiv, Ergänzungsheft 17), 1918, S. 40 f. und 111.
Indexed exemplum: TE004398
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para