Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De Hermanno conuerso, quem apostatare uolentem obsessa prodidit, causa salutis illi efficiens.

Cum domus nostra152 grangiam haberet iuxta Spiream153 et conuersi nostri inuitissime essent in ea propter aerem corruptum, quo inficiebantur, contigit, ut frater Hermannus, carpentarius officio, ad eundem locum per obedientiam ire compelleretur. Qui ex suggestione dyabolica, uoluntate in itinere mutata, maluit perire quam obedire tendensque ad locum, unde oriundus fuit, in domum sacerdotis de Hadenowe154 prandii gratia diuertit. Intrans ecclesiam offendit illic mulierem demone obsessam— nec michi constat, utrum eadem fuerit, de qua supra dictum est, an alia. Erant autem circa eam multi utriusque sexus. Que mox ut conuersum uidit, cum multo cachinno et applausu manuum exclamauit: "Eya sine brachiis, eya sine brachis, ueni huc!" Cepitque miro modo in eius iocundari aspectu, et mirati sunt omnes, qui aderant. Nam usque ad illam horam nullum poterat ab ea extorqueri uerbum, etiam per exorcismos. Sacerdos uero sciens non esse sine causa, quod demon persone tonsurate et habitu religiose sic exprobrasset, hominem in secretum locum duxit et ait: "Timeo, frater, aliquid latere in conscientia uestra, quod bonum non sit, quia demon iste in aduentu uestro primum loqui cepit et exultare". Ad quod uerbum territus conuersus recitauit per ordinem causam digressionis sue. A quo correptus et, ut obediens esset, ammonitus, ad uiam salutis reductus est. Qui mox ad grangiam, ad quam destinatus fuerat, profectus, quid sibi in uia acciderit, nemini tunc temporis intimauit. Postea cum quidam ex fratribus nostris in domo eiusdem sacerdotis hospitaretur, didicit ab eo, que gesta sunt, et nos ab illo. Interrogatus a nobis prefatus Hermannus de serie huius mirabilis hystorie, confessus est ita esse, ut diximus, et quod ei uerba demonis causa essent salutis; proposuerat enim habitum abicere et apostatare.

Aduertite, fratres, si demon conuersi istius 'nouit abscondita cordis'155, certum est quod plenius sciat peccata locutionis et operis. Ista enim cum hominibus uidet et audit, illa uero nonnisi per Signa exteriora deprehendit. Sed dicit quis: 'Solius Dei est nosse cogitationis hominum'156. Quod quidem uerum est, sed per motus et signa exteriora sepe dinoscuntur interiora. Hinc quidam ait157: 'Heu quam difficile est crimen non prodere uultu!'

Medicus, qui usum habet practice, infirmi statum et finem facile considerat. Demones multo subtilioris nature sunt quam homines et in omni malitia magis exercitati, sicut ex ipsa nominis interpretatione colligitur; demon enim interpretatur 'sciens' uel 'ualde astutus'158. Scientiam habet a Deo, sed usum malignandi a se ipso. Quia demones Spiritus sunt, fenestris sensuum nostrorum inuisibiliter se ingerunt et ideo se facilius nos ledunt; et quia ualde sunt astuti, ex signis, que foris capiunt, peccata cordis perpendunt. Bene nouerunt practicam suam et exercitium malignandi. Caueant tamen homines, ne ex eis habeant facilitatem subuertendi. Contra quorum astutiam et scientiam magnam misericors Deus magnam et precipuam homini preparauit medicinam, scilicet uirtutem confessionis.Quod ipsam demonibus auferat scientiam inducatque ignorantiam et astutiam eludat, uno, quod michi a quodam litterato uiro relatum est, ostendam exemplo.

Notes:
  • 152 Heisterbach.
  • 153 Ein Gut zu Affolterloch bei Speyer verkaufte Heisterbach 1213 an Kloster Himmerode; s. F. X. Remling, Urkundenbuch zur Geschichte der Bischöfe von Speier I, 51 Nr. 18 und II, 54 Nr. 18 (Schmitz, Urkundenbuch 137 Nr. 33). Vgl. Wilkes, Himmerode S.162.
  • 154 Adenau, Kreisstadt in der Eifel westlich der Hohen Acht.
  • 155 Ps. 43,22
  • 156 vgl. eb. 93,11
  • 157 Ovid, Metamorph. II, 447.
  • 158 Vgl. Augustinus, De ciuitate Dei IX, 20: Daemones enim dicuntur — — ab scientia nominati'; Cassiodor, Comment. in psalm. 95,5 (Migne 70, 678): 'Nam quamuis daemones Latine scientes uocentur — — Von der 'astutia' der Dämonen ist oft die Rede (vgl. Thesaurus linguae Latinae II, 1906, Sp. 987), so Augustinus, a. a. O. II, 10: 'si autem malitiam daemonum cogites, quid astutius ad decipiendum atque callidius'; wenn aber 'ualde astutus' als Wortbedeutung von 'daemon' gegeben wird, so liegt offenbar eine Verwechslung von δαίμον und δαήμον vor; vgl. die Glossae Vaticanae bei G. Goetz, Corpus glossariorum Latinorum III, 515, 41: 'daemon callidus, astutus, ingeniosus'.
Indexed exemplum: TE004399
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para