Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De homine mala cogitante, cui dyabolus in figura uiatoris socius totius itineris factus est et post confessionem euanuit159.

Homo aliquis per uiam transiens malas cepit habere cogitationes, in quibus tam uehementer cepit delectari, ut accedente consensu interiori, qualiter illas in opere perficeret, mente tractaret. Dyabolus uero, quia ualde astutus est, cum consideraret in facie, quid uolueret in corde, sub specie uiatoris illi coniunxit. Quem cum per totum iter intus suggestione, foris locutione ad peccandum inflammaret, contigit, ut ad ecclesiam in uia positam simul deuenirent. Homo uero orationis gratia intrauit, dyabolus autem lassitudine simulata foris iuxta hostium resedit. Fidelibus passim accedentibus ad sacerdotem propter confessionem, eo quod tempus quadragesimale esset160, ait prefatus homo intra se: "Miser, ex quo copiam habes sacerdotis, munda conscientiam tuam; forte propter hoc Deus direxit te ad ecclesiam istam". Quid plura? Confessus est et egressus dicebat dyabolo: "Surge, frater, eamus". Cui cum responderet: "Nondum ibo, quia socium itineris mei, qui ante hοram ecclesiam istam ingressus est, hic prestolor", subiunxit ille: "Ego sum". Et dyabolus: "Nequaquam; ille, qui socius michi exstitit, talis ac talis est", uultum et habitum eius diligenter exprimens, "te enim non agnosco, quia uultus tuus et habitus ualde dissimilis est illi". Hec dicente dyabolo, homo uerba eius admirans, ut fieri solet, se signauit, et ex oculis eius ille mox euanuit.

Ecce! hic manifeste habemus exemplum, quod dyabolus non solum culpam, sed et confitentis personam post confessionem ignoret. De hoc in libro Dyalogorum distinctione tertia161 plurima me dixisse recolo exempla. Hoc tamen sciendum, quod non omnis confessio dyabolo generat obliuionem peccati, sed tantum uera confessio. Confessio uera est, que procedit de corde contrito et humiliato cum uoluntate satisfaciendi, que debet esse munda et integra162.

Quod confessio nulla sit, si integra non fuerit163, per exemplum ostendam subiectum.

Notes:
  • 159 Vgl. Herbert, Cat. of romances III, 542,6. 551, 142. 604,7. 649,17. Scala celi des Joh. Gobii iunior f. 43r. Klapper, Exempla Nr. 57 (Quelle: Annulus cap. 14); Erzählungen des Mittelalters Nr. 122.
  • 160 Vgl. Koeniger, Die Beicht nach Cäsarius von Heisterbach S. 56 f.
  • 161 Dial. mirac. III 2 f.
  • 162 Vgl. eb. III 1.
  • 163 Der Nebensatz ist der gleichen Homilie (Band I, 155, 3) entnommen wie das folgende Kapitel. Zu den Anforderungen an die Beichte vgl. Koeniger, a.a.O., S. 64 ff., 77.
Indexed exemplum: TE004400
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para