Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De Sibodone plebano, cui quorundam suorum in somnis falsa confessio reuelata est.164

Sibodoni nouicio nostro, cum esset pastor in Uileke165 , miles quidam ex eius parochianis singulis annis confessionem facere et penitentiam suscipere consueuerat. Ad quem nocte quadam uox huiusmodi facta est: "Sibodo, miles ille", nomine eum designans, "numquam fecit tibi confessionem suam". Ad quam uocem sacerdos euigilans et, quid portenderet, satis admirans, militem mox ut uidit ad confessionem puram hortatus est dicens: "Timeo, quod non feceritis michi pure et plene confessionem uestram". Cui cum ille responderet: "Quid est, quod dicitis, domine? Nonne scitis, quod iam multis annis uobis conscientiam meam aperui, penitentiam suscepi et adimpleui?" sacerdos subiunxit: "Hoc Deus nouit et uos; nam talis uox non sine causa delata est ad me", illi, quid in somnis audierit, manifestans. Quo audito miles territus confessus est peccatum maximum, quod uerecundia uetante multo tempore subticuerat; inpregnauerat enim quandam cognatam suam et, ut incestus lateret, natum infantem communi consilio necauerant. Hec michi predicti Sibodonis relatione comperta sunt. Quantum incurrant incommoditatis, qui medicinam contempnunt confessionis, subsequens declarabit exemplum.

Notes:
  • 164 Quelle sind Caesarius' Homilien, Band I, 154, Nr. 22.
  • 165 Vilich bei Beuel, gegenüber Bonn. Im März 1231 gewahrte Graf Heinrich von Sayn Heisterbach Abgabenfreiheit von 'bona Sita in Buwele (Beuel), que uir pie memorie Sibodo pastor et canonicus in Vilke memorate ecclesie in Heisterbach contulit' (Schmitz, Urkundenbuch S. 169 Nr. 70).
Indexed exemplum: TE004401
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para