Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De eo, qui in Liuonia confiteri nolens, post mortem ad diuersa loca penarum ductus, quam bona sit confessio, resurgens manifestauit.

Tempore scismatis inter Ottonem et Philippum reges Romanorum166, quando Christo propiciante Liuonia fidem recepit, nobilis quidam paganus Caupo nomine illic conuersus est167. Qui post baptismum tante fuit deuotionis et tam probate conuersationis, ut dominus Albertus episcopus, illius gentis168, cum cedis sue dignitatem, scilicet pallii, obtinere proponeret, ad sedem apostolicam eundem secum duceret, sperans eius presentiam apud dominum Papam Innocentium sibi posse prodesse169. Huius seruus cum in Liuonia infirmaretur grauiter et presens esset predictus Caupo, magis de salute anime eius sollicitus quam corporis, hiis uerbis egrotum allocutus est dicens: "Amice, dicunt nobis sacerdotes nostri, quod nullus peccatorum sine medicina confessionis saluari possit. Et quia nullus sacerdotum presens est, cui confiteri possis, tu michi peccata tua dicas, et ego ascenso equo ad sacerdotem illa perferam". Cui rudis ille uirtutem confessionis ignorans, utpote nouus in fide, respondit: "Ego non peccaui". Timuit etiam occulta suorum peccatorum proprio pandere domino. Cumque dominus instaret et seruus se peccasse negaret, adiecit Caupo: "Promittas ergo in manum meam non peccasse". Et promisit. Qui non multo post ingrauescente morbo spiritum, ut omnibus qui aderant uidebatur, exalauit. Cuius corpus cum iaceret exanime, post aliquot horas spiritu reuertente cepit oculos aperire et circumsedentes attendere, cunctis stupentibus de facti nouitate. Erat et presens predictus Caupo. Cui cum diceret: "Unde uenis uel quid est, quod agis?" respondit: "Ue michi, quia dixi: 'non peccaui!' Modo scio me peccasse, eo quod uexatio dederit michi intellectum"170. Ad quem Caupo: "Dic, obsecro, quid uideris uel quid senseris". Ad quem ille: "Ductus sum ab angelo Domini ad loca penarum, 'siue in corpore siue extra corpus nescio, Deus scit'171. Et ecce! per manum dyaboli in disco oblati sunt michi pisces igniti cum pipere bulliente nimis. Dictumque est michi: 'En isti sunt pisces, quos socio tuo, tali piscatori, subtraxisti et bene piperatos latenter contra pactum comedisti. Manduca ergo illos, quia dignum est, ut pena respondeat culpe'. Quos intuens bene noui, quantitatem, speciem et numerum in eis considerans. Et cum nimis abhorrerem esum illorum, dixit michi angelus Domini: 'Dedisti fidem domino tuo te non peccasse, et quia te nunc magis accusant opera quam uerba, ineuitabile est, quin pisces istos comedere debeas'. Quid plura? Pisces eosdem penales cum maximo cruciatu manducaui, piper totum hauriens. Deinde ductus sum ad locum alium, in quo uidi cacabum supra mensuram feruere, non tamen multo igne supposito. Cumque mirarer, quid hoc portenderet uel quid in cacabo esset, ait angelus: 'Potus tibi preparatur'. 'Qualis', inquam, 'potus?' Respondit: 'Medo'172, et adiecit: 'Dixisti enim sine peccato te esse, medicinam confessionis contempnens'. Et adduxit michi ad memoriam fraudem a me perpetratam: habebam enim plura apum examina cum quodam uicino meo communia, sed ego miserrimus fidem illi non seruans ex quibusdam uasculis melle occulte sublato medonem ex eo coxi et bibi. Nam eadem uascula, de quibus mel tuleram, cum caldario uidi substantiata eratque ignis nutrimentum. Post modicum demones medonem de caldario haurientes ori meo bullientem infuderunt et compulsus sum epotare totum. Cumque omnia interiora mea illius calore succenderetur, clamauerunt demones: 'Bibe, quod tibi preparasti'. Nam in eodem cacabo et eodem modo, quo michi mulsum idem preparaueram, et michi a demonibus preparatum est; eadem mensura, qua illud biberam cum dulcedine, in penis compulsus sum potare. Quo expleto ductus sum ad tertium locum, in quo plaustrum onustum feno conspexi. Et dixit michi angelus Domini: 'Omne fenum istud in dorso tuo comburetur, eo quod die dominico de agro duxeris illud in domum tuam, sciens a sacerdote prohibitum'. Quantum sustinuerim pene, quando congeries illa feni per manipulos successiue super dorsum meum in fauillam redacta est, explicare non ualeo. Et ait angelus: 'Modo reducam te ad corpus, ut ceteris per te innotescat, quanta peccatis pena debeatur, maxime ubi is remedium confessionis contempnitur'." Hec nobis relata sunt a nobili uiro Bernardo, quondam domino Lyppe, tunc abbate in Liuonia domo ordinis Cysterciensis et postea episcopo173, atque ab eius monacho, qui hominem nouerunt. Cuius uita ab illo tempore talis exstitit, tam rigida et tam religiosa, ut merito ei credi debeat.

Ex hiis, que dicta sunt, patenter ostenditur, quod Deus puniat peccatum post hanc uitam, si ante deletum non fuerit per satisfactionem secundum quantitatem et qualitatem, secundum numerum et secundum modum. Quia predicti hominis grauior erat culpa, pena subsecuta est magna; in qualibus etiam peccauit, in talibus luit. Cui et singula in penis sunt enumerata. In quo etiam peccandi modus seruatus est, quia comedens illicite punitus est in comedendo, bibens in bibendo, portans in sustinendo.

Hec de medicina confessionis ad presens sufficiant. Nunc de multiplici morbo, quo anime substantia inficitur et infirmatur, aliqua sub exemplis caritati uestre proferenda sunt. Quatuor enim sunt, quibus natura corporis humani maxime corrumpitur: complexionum inequalitas, corruptus cibus et potus, necnon et aer pestifer. Quanto res corrumpens subtilior, tanto periculosior tantoque ad nocendum efficacior.Aer corruptus, sicut frequenter contingit Rome mense Augusto, etiam homines sanos atque fortissimos subito extinguit. Corruptio cibariorum uel potuum signat uitia uel peccata mortalia corporalia, aer autem pestilens uitia uel peccata spiritualia. Uitia corporalia sunt gula et luxuria, spiritualia uero superbia, ira, inuidia. Tales sunt pestes, quibus anime natura corrumpitur et inficitur, si morbus ex uitiis contractus in presenti per medicinam confessionis et penitentie non fuerit sanatus. Quantum ex hoc sequatur incommodum, quibusdam ostendemus exemplis. Superbia, que angelum corrupit in celo et hominem in paradiso, quanta pena plectenda sit in inferno, sequenti exemplo facile perpenditur.

Notes:
  • 166 Der Thronstreit zwischen Philipp von Schwaben und Otto IV. umfasst die Jahre 1198—1208.
  • 167 Vgl. Heinrici Chronicon Lyvoniae 7,5.6 zum Jahre 1203 (MG. SS. XXIII, 247): 'Post hec frater Theodericus cum peregrinis, qui per annum illum in Lyuonia sub cruce sua Deo militauerant, in Theuthoniam abiens, quendam Lyuonem Cauponem nomine, qui quasi rex et senior Lyuonum, de Thoreyda secum assumit et, magna parte Theuthonie perlustrata, tandem eum Romam duxit et apostolico exhibet. Quem apostolicus benignissimo recipiens deosculatur et de statu gentium circa Lyuoniam existencium multa perquirens, pro conuersione gentis Lyuonice Deo plurimum congratulatur. Transactis diebus aliquantis, idem uenerabilis papa Innocencius predicto Cauponi dona sua, uidelicet centum aureos, porrigit et in Theuthoniam redire uolenti magno caritatis affectu ualedicens benedicit et bibliotecam beati Gregorii pape manu scriptam episcopo Lyuoniensi per fratrem Theodericum mittit. Von Caupos Kampf für den christlichen Glauben gegen seine Landsleute und von seinem Heldentode im Jahre 1217 erzählt Heinrich 10,10. 13; 15,1—3; 16,3: 21,2. 4 (eb. S. 255, 257, 274 f., 282, 297 f.).
  • 168 Der Bremer Domherr Albert, der Gründer von Riga und des Schwertbruderordens, wurde 1199 (vgl. Hauck, Kirchengeschichte Deutschlands IV 3, 973) zum Bischof von Livland geweiht (f 1229). Vgl. über ihn z. B. eb. S. 657 ff.
  • 169 Innocenz III. hat das Bistum Livland (Riga), das anfangs Bremen unterstand, 1214 für exempt erklärt (Registr. XVI, 182; Migne, Patr. Lat. 216,966); aber Erzbistum ist Riga erst 1253 geworden. Vgl. Hauck a.a.O. S. 662 ff., 684.
  • 170 Is. 28,19
  • 171 2. Cor. 12, 2.3
  • 172 Met, Honigtrank; s. Du Cange unter 'medo'.
  • 173 Der Edelherr Bernhard II. zur Lippe, der nach einem kampferfüllten Leben der Welt entsagt hatte, war 1211—1218 Abt des Cistercienserklosters Dünamünde, ehe er Bischof von Semgallen (1218—1224) wurde. Vgl. u. a. Scheffer-Boichorst a.a.O. (s. oben S. 17 Anm. 3 und Band I,159 Anm. 2); Herrn. Althof, Das Lippiflorium, Leipzig 1900.
Indexed exemplum: TE004402
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para