Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De muliere superba, circa cuius corpus serpentes post mortem in sepulchro reperti sunt174.

In episcopatu Traiectensi175 mulier quedam habitabat, non multum diues, sed multum superba. Et quia uitium superbie in gestibus necnon in uestibus ostenditur, quid huic mulieri post mortem contigerit, sicut testis est Alardus monachus noster176, cui hoc, quod dicturus sum, ueraciter innotuit, replicabo. Solita erat uestimenta sua, maxime circa collum et umbilicum, rugare, stringere et quarundam ymaginum uarietate decorare. Que dum defuncta tumularetur, cuidam mulieri eius uicine, a qua ex una parte leuabatur in sepulchrum, marsubium quinque continens solidos a manica dependebat, quod per tabulam ligneam, qua claudebatur monumentum, decisum est. Postea bursam querens nec inueniens arbitrata est illam in sepulchro cecidisse, et quia paupercula erat, die altera per licentiam sacerdotis sepulchrum latenter aperiens duos ingentes serpentes circa eius corpus complicatos uidit, circa collum unum et circa umbilicum unum. Qua uisione territa nimis, tabulam reuoluit et fugit, oblita solidorum. Et cognouit tam ipsa quam ceteri, quibus res monstruosa ostensa est et qui feminam superbam nouerant, dum adhuc uiueret, quod merito in illis partibus, in quibus plus peccauerat, specialius sit punita. Et pulchre per serpentem superbia punita est in corpore mortue mulieris in sepulchro, que cunctorum uiuentium matrem suggestione serpentis eiecit de paradiso. Timeo animam huius superbe mulieris serpentibus gehennalibus traditam fuisse eternaliter corrodendam, cuius corpus tam subito serpentibus datum est ad illudendum. In uilla, cui nomen est Gesgere177, hec que dicta sunt contigerunt.

Quantum Deo superfluus uestimentorum cultus displiceat, exemplum subiunctum manifestat.

Notes:
  • 174 Ähnlich im Uiaticum narrationum Nr. 53 (vgl. oben S. 8 f.); auch Herbert, Cat. of romances III, 542,7. 615, 121. 645,32 (hier in der Nähe von Cambridge).
  • 175 Utrecht.
  • 176 Dieser wird auch im Dial. mirac. VIII 97. X 55 und 72 erwähnt; vgl. Band I, S. 22.
  • 177 Gesgere ist Gescher an der Berkel oberhalb Stadtlohn im westfälischen Kreise Koesfeld (vgl. Fabricius, Erläuterungen V, 1, S. 435 f.), wie Meister richtig erklärt. Der Ort lag zwar im Bistum Münster, aber doch nicht allzu weit von der Grenze des oben genannten Bistums Utrecht.
Indexed exemplum: TE004403
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para