Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De militibus mortuis uel occisis, qui iuxta Traiectum torneamenta exercere uisi sunt, et de peste auaritie.

Cum quidam homines cum carruca transitum facerent iuxta Mosam strata publica intra Traiectum et Petersheim186, uiderunt sibi occurrere in equo nigerrimo sub nimia uelocitate cursitantem et uoce ualida clamantem: "Exspectate paululum et uidebitis torneamentum maximum, quod iam fiet in loco isto". Et ecce! mox uident contra se castrum magnum, quod nunquam ante uiderant. De quo eis intuentibus et de castri nouitate, utpote indigenis, plurimum mirantibus, egressus est cum turba et strepitu ualido Lodewicus Losensis comes cum Henrico et Arnoldo fratribus suis187 cum signis militaribus, qui ante paucos annos fuerant defuncti. Quos sequebantur Theodericus Heiger188 et Henricus de Limbach189 milites famosi et in militia dyaboli satis famosi uel nominati, qui circa idem tempus, quo iam dicti comites mortui sunt, in torneamentis occubuerant. Hii cum innumerabili multitudine per signa et clamores notos exercebant opera militie, se inuicem gladiis uel fustibus feriendo, ita ut alii ab aduersa parte fugarentur, insequerentur, caperentur et econtra. Quorum clamoribus homines circumcirca manentes excitati usque ad quadringentos ex utraque parte confluxere. Qui omnes torneamentum idem uiderunt et usque hodie testes sunt. Omnes enim, qui ibidem uisi sunt, iam uita decesserant, eo quod uiuorum de ordine militantium, quos nouerant, nullus ibidem apparuit190. Contigit autem uisio hec horribilis anno Domini MoCCoXXIIIo. Quorum corpora sic ludificari uisa sunt in hoc mundo a demonibus, satis timendum est eorum animas non mediocriter tormentari in torneamentis gehennalibus. Non tamen credo ibidem eorum uera fuisse corpora, iam ex parte incinerata, sed fantastica. Sed hac de peste superbie ad presens dicta sint.

Porro de peste superbie frequenter nascitur morbus auaritie. Unde hodie tot fures, tot predones et tot usurarii, nisi ut per diuitias gloriose uiuant et per illas humanas laudes sibi conquirant? Multi hiis temporibus non solum honestorum militum, sed, quod turpius est, nobilium terre usuras recipiunt et subiectos sibi duris exactionibus excoriant, ut abundantius habeant, quod tam ipsi quam filii eorum in equis, uestibus et torneamentis expendant. Similis est superbia locuste, que in oleribus nutritur et in eis salit et, postquam illa depasta fuerit, marcescit et perit. Scio quosdam milites bene natos et in militia quandoque ualde nominatos, qui, quia propter laudem in torneamentis comparandam sua consumpserunt, nunc mendicant et ab omnibus despiciuntur. Unde exercitium illud militare, quod fit ad ostensionem uirium et laudis humane, in quo corpora debilitantur et res dilapidantur, ualde Deo est contrarium. Sicut et 'initium omnis peccati superbia'191, ita 'radix omnium malorum'192 auaritia: ipsa est teste apostolo 'ydolorum seruitus'193. Et ecce exemplum!

Notes:
  • 186 Es ist die Römerstraße auf der linken Maasseite, die unterhalb von Maastricht bald nach Überschreitung der heutigen Grenze bei Petersheim als erstem Ort im belgischen Limburg (nahe Lanaeken) vorbeizieht.
  • 187 Auf Graf Ludwig II. von Looz (westlich von Maastricht) und Rheineck (1195—1218), der seit 1204 durch seine Ansprüche auf Holland eine größere politische Rolle spielte, folgte sein Bruder Arnold IV. (1218—1221); von den anderen Brüdern war Heinrich Propst von St. Servatius in Maastricht, wurde aber 1214 Ritter, heiratete und starb als Graf von Duras (westlich von St. Trond, ebenfalls im belgischen Limburg) 1218 fast um dieselbe Zeit wie Ludwig (vgl. u. a. Reiner und Alberich, SS. XVI, 671 f., 676 f., XXIII, 943; C. Hegel, Die Grafen von Rieneck und Looz als Burggrafen von Mainz, Forschungen zur Deutschen Geschichte XIX, 1879, S. 583 ff.; Walther Möller, Stamm-Tafeln Westdeutscher Adels-Geschlechter II, Darmstadt 1933, Tafel 48). J. Daris, Histoire de la bonne ville, de l’église et des comtes de Looz I. II, Lüttich 1864/65, konnte ich nicht einsehen.
  • 188 Vielleicht hieß er nach Ort Haiger westlich von Dillenburg (Nassau), nach dem sich ein Rittergeschlecht nannte.
  • 189 Es gibt mehrere Orte Limbach und danach benannte Geschlechter. So findet sich unter den Zeugen einer Urkunde des Grafen Heinrich von Zweibrücken um 1223 ein Ritter 'Fridericus de Limpach' (Mittelrheinisches Urkundenbuch III, 171 Nr. 204).
  • 190 Über Kampfe der Geister vgl. Dial. mirac. XII 16. 17 und A. Kaufmann, Annalen LIII (1891), 211 Anm. 2.
  • 191 Eccli.10,15
  • 192 1. Tim. 6,10
  • 193 Ephes. 5,5
Indexed exemplum: TE004405
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para