Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De duce Polonie, cuius acerui segetum ob immisericordiam , quam circa populum suum exhibuit, fulminati sunt.

In Polonia dux quidam195 est, homo malus et immisericors et supra modum auarus; ex auaritia enim immisericordia nascitur. Hic cum haberet annone aceruos plurimos ac uetustissimos ad instar montium exaltatos, tempore quodam famis homines potestatis eius ad dispensatorem eius uenientes petiuerunt sibi duos aceruos accommodari, promittentes, quod de noua annona post messem eque magnos reponerent. Et annuit dux. Prouinciales, aceruos inter se diuidentes, statim collectis frugibus de melioribus eiusdem quantitatis aceruos preparauerunt. Quod cum a dispensatore duci nuntiatum fuisset, ait ille: "Et ubi est aceruus tertius?" Respondente illo: "Domine, hoc eis non precepi nec uos iussistis", subiunxit dux: "Nisi aceruus tertius appositus fuerit, exoculaberis". Quod ille audiens et timens cum multa tristitia populum conuocauit et satis se excusans, quid preceperit dux, omnibus intimauit. Ad quod uerbum consternati ualde de residuo annone sue, unde uiuere habebant, tertium erexerunt aceruum. Ut autem Dominus ostenderet, quantum sit detestanda 'omnium malorum radix'196auaritia, eundem aceruum in oculis multorum fulminauit et in fauillas redegit, et ne casu actum uideretur in eius conflagratione, maximum ostendit miraculum, quia, cum fruges cum stipulis consumerentur,ligna collateralia, quibus aceruus sustentabatur, similiter et tectum stramineum, quo operiebatur, cum tamen frugibus esset contiguum, non sunt consumpta. Quod cum nuntiatum fuisset duci, non est de tam manifesta Dei uindicta compunctus, sed respondit induratus: "Licet hec facta sint, non tamen propter hoc necesse est, ut non comedamus". Monachus quidam cum conuerso suo ordinis cysterciensis ad nos anno preterito197 uenientes, que dicta sunt, recitauerunt, ea contigisse recenter affirmantes.

Quia auaritia est 'radix omnium malorum'198, ex se gignit, ut dictum est, usuram, dolum, periuria, furta et homicidia. De dolo, qui multum uersatur in mensuris falsis, unum referam exemplum, quod a quodam abbate relatum est michi.

Notes:
  • 195 Verschieden von dem 11,9 (S. 84) genannten Herzog Heinrich, wie Caesarius hervorhebt. Wen er hier meint, ist nicht ersichtlich. '
  • 196 1. Tim. 6,10
  • 197 1224 oder 1225; vgl. oben S.60 Anm.2. In den Jahren 1224—1226, vor allem 1225, herrschte in großen Teilen Europas Hungersnot; vgl. Fr. Curschmann, Hungersnöte im Mittelalter (Leipziger Studien aus dem Gebiet der Geschichte VI, 1), 1900, S. 169 ff.
  • 198 1. Tim. 6,10
Indexed exemplum: TE004407
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para