Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De monacho Clareuallis accidioso, qui reuiuiscens dixit quadraginta annis idem peccatum in purgatorio se luere debere207.

Cum abbas esset in Claraualle208, habebat monachum in horis diuinis aliisque operibus spiritualibus accidiosum ualde. Hic cum infirmus ad extrema deuenisset et in matta positus, dicta letania, mortuus estimaretur, propter modicum ruboris, qui ad instar fili coccinei in maxilla eius apparuit, non est deportatus. Et post horam incipiens loqui circumstantibus ait: "Cum propter accidiam penis eternis deputatus essem, mater misericordie michi assistens ait ad Dominum: 'Parce, dulcissime fili, parce, quia, licet alias accidiosus esset, tamen in horis meis decantandis aliquantulum feruebat'. Cui cum Dominus ex iustitia contradiceret et illa ex misericordia instaret, tandem sic determinatum est: 'Mater', inquit, 'cum ex merito debeat dampnari neque ex iustitia possit saluari, propter te ad corpus redeat et culpam confiteatur sicque mox reuertatur. Attamen scire debet, quod quadraginta annis in purgatorio reatus huius penam exsoluet". Qui mox ad corpus reuersus, mirantibus uniuersis, loqui cepit et accidie malum confiteri, que dicta sunt Omnibus exponens. "Et ut sciatis", inquit, "uera esse que retuli, en morior iterum". Sicque cunctis uidentibus efflauit spiritum, contra uitium accidie fratribus exemplum non inutile relinquens.

Notes:
  • 207 Ähnlich Ward, Cat. of iromances II 659,22. 666,6.
  • 208 Konrad von Urach war 1214—1217 Abt von Clairvaux; vgl. Roth von Schreckenstein, Forschungen zur Deutschen Geschichte VII (1867), 329 ff., 368 f.
Indexed exemplum: TE004411
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para