Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De conuerso, cuius animam ob idem uitium demones extorquere uisi sunt209.

Audiuimus nuper a domino A1berone, uenerabili abbate de Waltsassin210, de morbo accidie aliud exemplum terribile satis. Cum essem, inquit, nouicius in Porta211, erat ibi conuersus quidam Walerus nomine sub abbate Gisilberto et priore Wolberone212, uir supra modum in diuinis laudibus accidiosus. Semper dormitabat, semper oscitabat, et si quandoque excitaretur, mox cum multa festinatione in somnum resoluebatur. Accidit, ut die quadam subita infirmitate correptus obmutesceret et, quod periculosius erat, peccata sua confiteri non posset. Qui cum positus esset in infirmatorio, nocte eadem de lecto suo a demonibus cum tanto impetu proiectus est, ut uix subsisteret. Quod quidam frater religiosus Hermannus nomine, qui ex opposito iacebat, audiens et uidens, infirmarium tussiendo aduocans, conuersum in terra iacentem digito ostendit. Qui cum labore esset repositus, recedente infirmario, rursum est reiectus; uolebant enim immundi spiritus, quos ipse accidia sua fouerat, animam eius extorquere uiolenter. Eadem hora, cum natura urgente iam dictus conuersus ad priuatam213 iret et rediret, in ipsa camera tentus a demonibus et inpulsus, tractus et retractus sic afflictus est, ut non absque multo labore, timore et dolore ad lectum suum rediret. Manus trahentium siue inpellentium sensit, sed neminem uidit. Cumque fuisset ingressus cellam infirmorum, Walterus exspirauit. Et ecce! in ipsa hora mortis eius tantus motus excitatus est in aere, ut ipsa edificia uiderentur ruere. Quidam hoc forinsecus audiens et quia dormitorium monachorum cecidisset estimans, alteri, nescio cui, significauit. Qui cum accensa lanterna dormitorium peruidisset integrumque reperisset, de facto sibi signo mirabatur. Hora eadem cuidam sanctimoniali, cuius monasterium sex miliaribus a Porta distabat, omnia, que circa conuersum acta sunt, Deus reuelauit. Que illa conuentui mandauit, dicens ad obitum illius innumerabilem multitudinem spirituum malignorum confluxisse, ex quorum concursu et aer concitatus est et sonus concussus, cum animam eius extrahere conarentur. Quam cum uellent deducere ad inferos, accidie uitium illi inponentes, precibus beate Dei Genitricis, que mater est misericordie, de manibus illorum liberata est. Licet enim idem conuersus in laudibus diuinis accidiosus esset et somnolentus, erat tamen uir admodum disciplinatus et in commissis fidelis. Quapropter uiri claustrales accidie morbum, eo quod omnia bona et dona spiritualia accidia reddat et insipida, animam tristitia corrumpens, plurimum uitare debent. Haut dubium, sicut ex predictis colligitur, quin eidem uitio tormentum gehenne debeatur, nisi forte ob eximiam contritionem in penam purgatorii Dei misericordia et sanctorum meritis commutetur. Unde credendum est fratrem hunc, de quo sermo est, in fine contritum esse, licet facultas confitendi deesset.

Nunc de uitio gule etiam aliquod proferamus exemplum.

Notes:
  • 209 Übernommen ins Uiaticum narrationum Nr. 6 (s. oben S. 8 f.).
  • 210 Waldsassen in der Oberpfalz und im Sprengel von Regensburg nahe der böhmischen Grenze und der Stadt Eger besaß ein Cistercienserkloster; vgl. z. B. A. Brackmann, Germania pontificia I, 306 ff.; F. Mader, Die Kunstdenkmaler des Königreichs Bayern II, 14 (Oberpfalz, Bezirksamt Tirschenreuth), 1908, S. 86 ff. Ein Abt Albero (ebenso unten II, 15) wird um 1225 in dem Abtverzeichnis des Klosters nicht genannt, wo Erkenbert 1194—1212, Hermann 1212—1220, Eberhard 1220—1246 auf einander folgen (vgl. Franz Binhack, Die Äbte des Cistercienser-Stiftes Waldsassen I, Programm der K. Studienanstalt Eichstätt 1887, S. 19 ff.; Pirmin Lindner, Monasticon Metropolis Salzburgensis antiquae, 1908, S. 458); Meister sah daher in Albero einen Lesefehler und setzte dafür Eberhard in den Text. Jene Abtliste beruht zwar auf der erst um 1500 verfaßten Chronik des Priors Otto (Oefele, Rerum Boicarum scriptores I, 1763, S. 66); aber sie wird jedenfalls im wesentlichen durch Urkunden bestätigt, nach denen Eberhard 1221 im 1. Jahr seines 'regimen' stand (H. Gradl, Monumenta Egrana I, 1886, S. 54 Nr. 157) und noch 1243 seine Abtwürde innehatte (eb. S. 72 Nr. 202; Böhmer-Ficker, Regesta imperii V, Nr. 4476, 11424), so daß es nicht angeht, auf das Zeugnis des Caesarius hin Albero zwischen Hermann und Eberhard einzuschieben. Wahrscheinlicher als ein Schreibfehler scheint mir ein Irrtum des Verfassers, der Waldsassen mit einem anderen entfernten Cistercienserkloster des Ostens verwechselt haben durfte. Nach ihm war Albero Novize in Pforta, hat auch einmal der Diözese Halberstadt angehört, der Caesarius (unten II, 16) aber einen Bischof zuschreibt, dessen Name nur auf Meißen paßt. So möchte ich vermuten, das Waldsassen mit dem im Sprengel von Meißen gelegenen Kloster Dobrilugk verwechselt ist, das Man müßte sonst die Abtzeit Eberhards von Waldsassen auf zwei Äbte des Namens verteilen und dazwischen um 1226 Albero einschieben.
  • 211 Heute Schulpforta an der Saale bei Naumburg.
  • 212 Abt Gisilbert von Pforta begegnet am 29. März 1195 in einer Urkunde, kann aber wegen der Amtsdauer von Vorgänger und Nachfolger nur 1195/96 Abt gewesen sein, so das damit auch die Zeit der hier erzählten Geschichte umgrenzt ist; s. F. Rosenfeld, Urkundenbuch des Hochstifts Naumburg I (Geschichtsquellen der Provinz Sachsen, Neue Reihe I), 1925, S. 345 Nr. 384; vgl. P. Boehme, Urkundenbuch des Klosters Pforte I (eb. 33), 1893, S. 540. Prior Wolbero ist offenbar der 'Uulbernus prior de Porta', der gleich im nächsten Jahre 1196 neben dem folgenden Äbte Winnemar erscheint; s. O. Posse, Codex diplomaticus Saxoniae regiae, 1.Hauptteil III (1898), 7 Nr. 8; vgl. Boehme a.a.O. S.541.
  • 213 'latrina', 'secessus', Abort. Vgl. Dial. mirac. IV, 6: 'Nocte quadam, cum natura urgente iret ad priuatam'.
Indexed exemplum: TE004412
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para