Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

Item de milite luxuriose

In ciuitate Argentina miles quidam sanctimonialem Sancti Stephani219 eiusdem ciuitatis professam Deoque dedicatam corruperat, diu illam habens et diu cum illa peccans. Qui cum mortuus esset et illa pro peccatis suis in orationibus suis multum fleret, mortuus oranti uisibiliter apparens uoce raucissima illam allocutus est. Que cum sciscitaretur causam tante raucitatis, respondit ille: "Quia in uocis dulcedine gloriabar, cantilenas seculares ac luxuriosas decantando, in uoce sicut audis punitus sum". Cuius cum crura nigerrima atque scabiosa et ulceribus plena apparerent et illa causam inquireret, respondit: "Quia multum gloriabar in crurum meorum pulcritudine, more militari superbe illa extendens et caligis adornans, nunc inter spinas et frutecta preceps gradior220 atque nudis cruribus illis sine intermissione inpingens uulneror". Quod illa audiens et ingemiscens adiecit: "Domine, qualis est status reliqui corporis uestri?" Respondit: "Aperi oculos tuos et uide". Qui cum reiecisset pallium a pectore, quo amictus uidebatur, conspexit illa bufonem maximum atque teterrimum pectori eius inherentem, ita ut brachiis suis collum illius stringeret et os suum ori illius iungeret. Cuius uenter per uentrem illius dependens pedibus suis genitalia militis quasi quibusdam loris stringere atque ligare uidebatur. Requisitus, quare tam horridam penam pateretur, respondit: "Pro osculo, quo te et alias mulieres illicite osculatus sum, huius immundissimi uermis sine cessatione oscula patior, pro amplexibus amplexus, pro opere libidinis in genitalibus crucior". Ex quo colligitur, fratres, quod Deus peccatum puniat non solum secundum quantitatem, sed etiam secundum qualitatem et modum221. Que cum interrogaret, si ab hiis penis liberandus esset, respondit miles: "Ne ores pro me, quia nichil michi prodest. Eternaliter dampnatus sum et hoc ideo, quia medicinam penitentie neglexi". Hoc dicto, disparuit. Sanctimonialis uero de uisione territa nimis reclusorium elegit, in quo uitam sanctam ducens et peccata sua cottidie deflens Christum placare studuit, cui cum Patre et Spiritu sancto honor sit et imperium per infinita secula seculorum. Amen.

Notes:
  • 219 Altes Kanonissenstift in Straßburg.
  • 220 vgl. 4. Reg. 9,20
  • 221 Vgl. oben I, 31 (S. 58).
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para