Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

Item de Yda, quam per columbam communicauit58.

In eadem ciuitate59 alia quedam est femina sancta nomine Yda, uniuersa transitoria uirtute mentis transiliens et in Christi amore pedem sui affectus figens. Yda, siue ac Ydida, quod interpretatur 'amabilis Domino', siue ab Ythitum, quod sonat 'transiliens', descendat60, eidem realiter congruere uidetur. Quam fuerit Christo amabilis uel quales saltus per mentis excessum in illius fecerit deliciis, quod dicturus sum, facile perpenditur miraculo. Die quadam dum staret ad missam et sacerdos plures hostias consecrasset, nimio sacramentorum diuinorum succensa desiderio, stetit et suspirauit. Et ecce! columba miri candoris atque decoris, ea intuente, hostiam de pixide tollens et auolans eius ori prebuit. Quam illa deuotissime suscipiens,tanto maiorem dulcedinem ex ea sensit, quanto maior fuit is, qui dedit. Statim columba reuolans calici rostrum inmisit. De quo partem sanguinis Christi hauriens rediit ad feminam, in os eius eundem stillans liquorem. Sicque Christus per columbam suam communicans columbam satis ostendit, quantum in suis electis uirtus ei complaceat simplicitatis. Columba uero, tam mirabili peracto ministerio, mox disparuit, ex hoc ipso se celitus missam manifestans. Licet enim huiusmodi mulieres, quales in dyocesi Leodiensi plurimas esse nouimus61, in habitu seculari secularibus cohabitent, multis tamen claustralibus caritate superiores sunt: inter seculares spirituales, inter luxuriosos celibes, in medio turbarum uitam ducunt heremiticam. Ubi maior pugna, ibi et maior gratia, ibi et maior sequitur corona.

Nunc ad sacerdotes Domini sermo recurrat. Unum referam exemplum, per quod ostenditur, quantum Christus in illorum uirtutibus delectetur uel quantum uitia illorum horreat, maxime cum ab eis in altari offertur uel sumitur.

Notes:
  • 58 Gekürzt übernommen in die Sammlung Uiaticum narrationum Nr. 15 (s. oben S. 8 f.); vgl. auch Herbert, Cat. of romances III 599,1.
  • 59 Brüssel
  • 60 Vgl. 4. Reg. 22,1: 'nomen matris eius Idida'; 1. Par. 9,16 (und öfter): 'Galal, filii Idithun' und dazu Hieronymus, Liber interpretationis Hebraicorum nominum ed. P. de Lagarde, Onomastica sacra I (Göttingen 1870), 39,4: 'Ididia amabilis Domino'; 48,22: 'Idithun transsiliens eos siue saliens eos '
  • 61 Bei diesem Hinweis auf die Beginen des Lütticher Sprengeis ist Caesaius, wie Greven gezeigt hat (Historisches iahrbuch 35, S. 51 ff.; vgl. Annalen 99, 1916, S. 10V abhängig von der Uita Mariae Oigniacensis des Jakob von Vitry, Prol. § 3 (Acta sanctorum Iunii IV, 637): 'Uidisti et gauisus es sanctas etiam mulieres in matrimonio Domino seruientes, - multae enim ex maritorum consensu a licitis amplexibus abstinentes, caelibem et uere angelicam uitam ducentes, tanto maiori corona dignae sunt, quanto in igne positae non arserunt'.
Indexed exemplum: TE004378
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para