Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT LIBER PRIMUS MIRACULORUM

De matrona, que tactu digitorum abbatis, quibus ea die sacramentum tetigerat, sanata est.

Cum hoc anno essem cum abbate meo domino Henrico64 in Monte sancte Walburgis65, quedam honesta matrona, uxor filii fratris sui, in eadem uilla in infirmitate, quam medici squinantiam66 dicebant, grauissime laborabat. Adeo uehemens erat dolor, ut neque cibum neque somnum capere posset; nam guttur cum maxilla in tumorem uersa tam ardenti rubore perfundebantur, ut cognati et amici eius plurimum dolentes pene de salute eius desperarent. Inuitatus ab eis abbas aduenit, feminam uidit et expauit. Cui compassus, ualde spem habens in Christi sacramento, locum infirmitatis, illa postulante, extremis digitis tangens, in hac uerba cunctis audientibus erupit: "Tam ueraciter sicut hodie digitis istis corpus Christi tractaui, tam ueraciter de infirmitate hac conualescas". Erat enim tempus uespertinum, et ecce! in ipsa nocte leui sopore pressa uidit quandam personam religiosam coram se stantem, que manum gutturi eius adhibens eodem modo, quo et abbas, illam tangere cepit. Que ait: "Surge; conualuisti enim". Ad hanc uocem illa leta euigilans, miro modo saniem cepit euomere moxque leuius habere. Ad tactum siquidem apparentis, ut ei uidebatur, mala congeries apostematis rupta est atque soluta. Mane uenientibus nobis ad eam consolationis gratia, que in somnis uiderat, cum summa iocunditate recitauit, personam, cuius tactu sanata est, abbatem interpretans. Quam efficax medicina sit et corporis et mentis sacramentum corporis Christi, subsequens relatio declarat.

Notes:
  • 64 S. oben S. 22 Anm.
  • 65 Cistercienserinnenkloster Walberberg bei Brühl; vgl. Band 1,1 Anm. 2.
  • 66 Altfranzösisch 'esquinance', Bräune, Kehlsucht
Indexed exemplum: TE004380
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para