Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De eo, quod ostensum est cuidam scolastico, omnes prius aquas Secane fosse modice posse induci quam ab ipso sacramentum Trinitatis per similitudinem explicari223.

Die quadam Parisius, cum in scolis cuiusdam eximii magistri disputatio haberetur de sacramento Trinitatis, ceperunt scolares ab eo requirere aliquam manifestam similitudinem, per quam intelligere possent, quomodo in una deitate tres esse possent persone, Pater scilicet et Filius et Spiritus sanctus, ita ut quelibet earundem personarum Deus sit nec tamen tres dii, sed unus credendus sit Deus. Quibus ille presumens de scientia sua respondit: "Cras dicam uobis bonam similitudinem". Cui tota nocte per cogitationem laboranti, cum nil relatione dignum occurreret et mane scolas intranti discipuli cum promissam similitudinem importunius exigerent, tacuit ille. Qui cum instarent, magister capucio caput operiens cum silentio exiuit et super ripam Secane224 residens amplius de interrogatis meditari cepit. Et ecce! infantulum speciosissimum contra se sedere respexit, qui fossam modicam, quam fecerat, digitulo suo flumini crebrius intincto candere fossulam diligenter intus circumliniuit. In cuius aspectu delectatus scolasticus, cum eum interrogaret et diceret: "Quid operaris, bone puer?" respondit: "Ego omnes aquas huius fluminis inducere uolo in hanc fossam". Cui cum diceret ille: "Hoc prorsus inpossibile est", subiunxit infans: "Possibilius est michi hoc facere quam te per similitudinem sacramentum Trinitatis et unitatis posse explicare". Ad quod uerbum mox disparens, quid de tanto sacramento credere quidue alios docere deberet, satis instruxit. Qui Deo gratias agens ad discipulos rediit et suam insufficientiam confessus, quod sacramentum Trinitatis et unitatis non ratione, sed fide discutiendum esset, edocuit. — Puerum hunc puto fuisse angelum Domini uel, quod uerius uidetur, ipsum 'speciosum forma pre filiis hominum'225 Christum Ihesum, qui multis modis in se credentibus apparere dignatus est.

Quantum226 boni quantumue salutis honor, memoria et inuocatio sancte et indiuidue Trinitatis non solum uiuentibus, sed etiam mortuis conferat, exemplum subsequens manifestat.

Notes:
  • 223 Quelle sind die Sonntagshomilien des Caesarius, Band I, 134 f. Nr. 174. Der Stoff ist oft bearbeitet und auf Lanfranc, Alanus von Lille und Augustin bezogen worden. Vgl. Thomas Cantipratensis, De apibus II 48 § 3; Acta sanctorum Augusti VI, 357; Herbert, Cat. of romances III, 404, 549 (= J. Th. Welter, Speculum laicorum Nr. 549); Little, Liber exemplorum Nr. 86; C. M. Hutchings, L'Anticlaudianus de Lille (Romania L (1924), S. 24); Enxemplos Nr. 361; J.Klapper, Erzählungen des Mittelalters Nr. 23; Studi dedicati a Torraca, 1922, S. 435; De Vooys, Middelnederlandse Legenden en exempelen, Groningen 1926, S. 130; auch Born Judas IV, 92.
  • 224 Seine.
  • 225 Ps. 44,3
  • 226 In diesem Satze ist bereits die Quelle des folgenden Kapitels ausgeschrieben.
Indexed exemplum: TE004416
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para