Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De puella in Hildesheim, que de fenestra turris saltauit amore uirginitatis conseruande.

Hildensheim in ecclesia maiore campana est, sonum habens tam suauissimum, ut sua dulcedine plures etiam homines ex remotis prouinciis attraheret254. Quando pulsanda est, turris ascenditur ibique pulsatur, et ascendunt ex utroque sexu qui uolunt. Contigit, ut inter alios uirgo quedam ascenderet. Que cum, ceteris descendentibus, sola ibi cum uiro quodam remaneret, nil mali de eo suspicans, cernens ille quod sola esset, in tantum succensus est in amore eius, ut ad eam curreret, rapere uolens et opprimere. Quod illa considerans, circa trabes, in quibus campane dependebant, circulariter currere cepit, iuuene insequente. Et cum uideret se manus illius, eo quod celerior esset, euadere non posse, malens in corpore periclitari quam in castitate, per fenestram se precipitauit. Christus uero, qui amator est castitatis, tum propter honorem matris, in cuius honore ecclesia illa dedicata est255 tum propter zelum conseruande uirginitatis angelum suum misit, qui puellam sine omni lesione per aeris uacuitatem usque ad terram deposuit. Turris eadem tante altitudinis est, ut omnino sit inpossibile hominem de dicta fenestra cadentem uiuere posse. Huius miraculi testis h est frater Sibodo monachus noster, quondam pastor in Ui1eke256, senior, ut nostis, magne grauitatis, qui dicit illud contigisse circa tempora illa, quibus in ciuitate illa studuit257.

Hac de beata uirgine Maria dicta sint; nam plurima exempla in laude eius scripta me recolo scripsisse in libris Dyalogorum distinctione septima. Aliquando ipse Dei Filius homo Christus Ihesus, ut affectum nostrum circa ipsum probet, presentiam suam diuersis modis nobis ostendere dignatur.

Notes:
  • 254 Es handelt sich vielleicht um die 'campana Cantabona uocata', die Bischof Azelin (1044—1054) schenkte (Chronicon Hildesheimense c. 16, SS. VII, 853) und die Neujahr 1590 sprang; vgl. A. Zeller, Die Kunstdenkmäler der Provinz Hannover II, 4, 1 (1911), S- 67 f.
  • 255 Der Hildesheimer Dom ist in der Tat der Jungfrau Maria geweiht.
  • 256 Vgl. oben 1,30 (S. 55), wo Sibodo im Anschluß an die ausgeschriebene Homilie noch als Novize bezeichnet wird.
  • 257 Über die Hildesheimer Domschule und andere Stiftsschulen um 1200 vgl. Wattenbach, Deutschlands Geschichtsquellen II6 (1894), 344, 360.: Hauck, Kirchengeschichte Deutschlands IV 3, 475; Ad. Bertram, Geschichte des Bisthums Hildesheim I (1899), 233 f., 251 f.
Indexed exemplum: TE004425
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para