Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De plaga in Foni.

Anno presenti, qui est MCCXXVI. ab incarnatione Domini, monachus quidam senex et debilis in Foni266, domo ordinis Cysterciensis, die quadam cum missam celebraret, nescio utrum peccatis propriis siue communibus exigentibus, Christi sanguinem super corporale267 fudit. Quo mox a ministris ad nutum eius sublato, pars liquore infecta uino tribus uicibus abluta est sicque precisa inter reliquias reposita. Non multo post, cum sacrista accederet pannumque casu reuolueret, inuenit totam illam superficiem, que sacramento perfusa fuerat, sic rubere atque madere, acsi recenti sanguine agni intincta fuisset. Postea idem sacerdos sine liquore celebrauit. Cumque data fuisset ei licentia rursum celebrandi, tertia accessit negligentia: iterum fudit calicem. Quam inaudita est plaga subsecuta, et merito. Cum enim abbas et seniores scirent hominem illum esse senem, tremulum ac negligentem et celebrare permitterent, dignum erat, sicut multis usque hodie uidetur, ut, qui indiscreta permissione participauerunt culpe, etiam participes efficerentur uindicte. Nam sexto Kalendas Iunii268 undecima hora diei grando, turbo ignisque inuoluens tantum terrorem omnibus incussit, ut horam extremi iudicii timerent imminere. Uenti tam ualidissimi excitati sunt, ut pene omnes arbores pomerii269 uel frangerentur uel radicitus euellerentur. Cumque conuentus timore mortis fugeret in Oratorium, fenestre ui uentorum passim deiecte uix in aliquo loco tutos se esse sinebant; nam ipsa oratorii tecta sunt deiecta. Prior uero specialem habens fiduciam in beata Dei Genitrice, ordinis patrona, ante eius altare cum conuentu se transtulit, clara uoce antiphonam incipiens 'Salue, regina misericordie'270. Cumque tanto deuotius, quanto formidolosius illam decantarent, Dei Filius, matris ut creditur precibus placatus, maximum clementie sue signum ostendit; nam ymago crucifixi, que altari conuersorum superposita fuit, ad conuentum se conuertit271. Ubi depensum est a monachis, omnes, relicto altari maiori, illuc cucurrerunt, adorantes, procidentes et cum multis lacrimis clamantes: "Saluator mundi, salua nos, perimus"272. Et ecce! contra naturam picture ymago Dominica cunctis intuentibus oculos clausos aperuit, conuentum respexit et tempestatem in oculorum apertione compescuit, acsi diceret: "En propter matris mee suffragia culpam ignosco". Est enim eadem tabula tanti ponderis, ut uix a sex uel octo uiris portari queat. Preterea lapidi firmiter infixa fuerat. Cumque abbati et monachis, ut sic maneret, placuisset et altera, etiam ymaginem crucifixi habens, eidem a dorso affigeretur, conuersi timentes perpetua confusione notari, ut uerteretur, uix precibus obtinuerunt. Omnium horum que diximus Gisilbertus monachus noster testis est, qui tunc temporis presens fuit. Nos eandem plagam non mediocriter sensimus. Et cum religioso conuentui de Foni eius culpa non sit inponenda, certum tamen est quod propter unam huius negligentiam aliquando prouincia puniatur uniuersa.

Notes:
  • 266 Foigny bei Vervins in der Picardie (dep. Aisne, comm. de la Bouteille); vgl. Janauschek, Orig. Cisterc. S. 10 und über die von Fusniacus abgeleiteten Namensformen A. Matton, Dictionnaire topograpbique du département de l'Aisne (1871), S. 112, auch Dial. mirac. III,33. XI, 30 und Band I,81 Nr. 39.
  • 267 Du Cange: 'Palla qua sacrificium contegitur in altari'. Vgl. i. Braun, Die liturgischen Paramente in Gegenwart und Vergangenheit2, Freiburg i. Br. 1924, S. 205 ff.
  • 268 Zum 27. Mai stimmen die Angaben Alberichs von Trois-Fontaines; s. unten S. 90 Anm. 2.
  • 269 Für 'pomarii'. Vgl. z. B. SS. rer. Merov. VI, 668.
  • 270 Die Drucke der Antiphon 'Salue, regina (mater) misericordiae' verzeichnet U. Chevalier, Repertorium hymnologicum II, Nr. 18147 und 18150 (vgl. V, S. 336 f.); u. a. Ph. Wackernagel, Das deutsche Kirchenlied I (1864), S. 103 und K. Simrock, Lauda Sion 2 (1868) S. 242.
  • 271 Auch der Cistercienser Alberich von Trois-Fontaines berichtet in seiner Chronik zu 1226 den Vorgang (SS. XXIII, 918): 'Tempore rogationum (25. bis 27. Mai) tempestas seuissima et nostris temporibus inaudita cecidit in territorio Laudunensi, specialiter tamen apud abbatiam Fusniaci, ita quod ipsius abbatie et sex grangiarum eius domos discooperuit et pomeria ex maxima parte eradicauit et confregit et secundum estimationem per sex leugas in longitudinem et unam solam in latitudinem cucurrit. In ecclesia uero eiusdem abbatie quoddam mirabile contigit, dum quedam uitrea fenestra, a loco suo uiolenter euulsa, magnum crucifixum in medio ecclesie miro modo concussit, ita quod idem crucifixus faciem auertit a choro conuersorum et faciem habuit ad chorum monachorum'. In der Continuatio Funiacensis einer Eberbacher Handschrift zu Gottfried von Viterbo wird der Vorgang in Versen geschildert (SS. XXII, 343 f.) mit der Überschrift: 'Anno Domini 1226. facta est tempestas maxima circa Funiacum per decein miliaria'.
  • 272 Math. 8,25
Indexed exemplum: TE004428
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para