Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De fure suspenso, qui se dixit dampnatum, quia corpus Christi non credidit273.

Nuper me conferente cum ualde religioso sacerdote de negligentiis, que frequenter fiunt circa sacramentum Dominici corporis, retulit michi rem terribilem atque notabilem dicens: Ante paucos annos in episcopatu Traiectensi274 in uicinia que Ualewa275 nominatur fur quidam captus est et per sententiam iudicialem patibulo adiudicatus est. Qui se uidens dampnatum confessionis gratia sacerdotem petiuit et obtinuit. Cui cum tantis lacrimis, oris singultibus et cordis suspiriis tam plene, tam distincte et tam accusatorie confessus est, ut sacerdos miraretur Deumque de illius contritione glorificaret. Quem cum consolaretur sacerdos et diceret: "Spero de Dei misericordia, qui latronem penitentem in cruce suscepit276, quia saluaberis, eo quod non puniat Deus bis in id ipsum"277, respondit fur: "Utinam uellent michi precidere manus et pedes oculosque eruere sicque leuare in patibulum". Et adiecit: "Si possem hoc tormentum euadere, non acquiescerem, malens in presenti pro peccatis meis puniri quam in futuro". Uolens sacerdos cognoscere uim contritionis, quam in illo uiderat, adiurauit eum, ut intra triginta dies sibi appareret et , in quali statu esset, manifestaret. Et promisit ei. Qui cum ad suspendium properaret et sacerdos rediret, occurrit ei magister Iohannes278, uir prudens et discretus, sic dicens: "Si aliquid contulistis cum paupere illo extra confessionem, rogo, immo consulo, ut michi dicatis". Respondente illo: "In hac uerba illum adiuraui sicque promisit michi", subiunxit scolasticus: "Consulo uobis, ut festinanter reuertamini adiuretisque eum in nomine Domini, quatinus sic ueniat, ut neque uobis neque alicui ex hiis, qui ad uos pertinent, nocere ualeat". Qui mox post illum cursitans clamare cepit: "Exspecta, exspecta parum: oblitus sum tibi dicere", et adiurauit eum, sicut edoctus fuerat, sicque suspensus est homo.

Accidit post dies paucos, ut infirmus quidam amicos suos mitteret ad iam dictum sacerdotem sacre communionis gratia. Quibus ille respondit: "Ut quid tam diu exspectastis? Tarde est et uia longa; periculosum est michi redire propter nemus interiacens". Respondentibus illis: "Modo primo petiuit", adiecit sacerdos: "Ego uobiscum ibo, ita ut uobiscum pernoctans cras ante lucem per uos huc reducar". Et placuit eis. Qui cum ad infirmum uenisset eumque communicasset, ecce! in ipso noctis crepusculo tanta exorta sunt tonitrua, flatus uentorum atque coruscationes tam crebre et tam lucide, ut nox uersa uideretur in diem et iudicii dies adesse timeretur. Sacerdos uero pixidem cum sacramento tollens, cum domum circuiret et contra fenestras singulas cum eo signum crucis ederet, contemplatus est in angulo eiusdem domus quasi umbram humanam. Cumque ex uisione territus et spe Dominici corporis, quod manibus tenebat, confortatus interrogaret, quis uel quid esset, respondit: "Ego ille reus sum, cuius confessionem audiuisti". Ad quod ille: "Unde uenis uel quomodo habes?" "Bene", inquit, "habeo et male." "In quo bene, id est minus male?" "Quia propter confessionem minus torqueor; male autem, quia dampnatus sum." Ad quod uerbum territus sacerdos dixit: "Nonne peccata tua confessus es cum lacrimis et gemitu cordis? Et quomodo potest esse, quod dicis?" Respondit: "Oblitus fui confiteri peccatum, quod maximum fuit, et idcirco confessio criminum meorum ad salutem michi non 'profuit. Numquam credidi neque credere potui Christi corpus esse, quod super altare manu sacerdotis conficitur et sub specie panis ibi uidetur. Unde non immerito dampnatus sum. Me autem confessionis tempore de fide huius sacramenti interrogasse debueras"279. Cui cum sacerdos ualde compassus diceret: "Si potest tibi subueniri, dicito michi, quia penitentiam grauissimam pro te suscipere paratus sum", respondit ille: "Noli te uexare, quia nichil michi prodest". Et ait sacerdos: "Adiuratus a me per nomen Domini, promiseras quia sic uenires, quod neminem lederes, et ecce! in aduentu tuo tempestas maxima exorta est et periculosa ualde". Cui respondit ille: "Non a me, sed a demonibus actum est. Quia propter tuas adiurationes tormentis infernalibus ad modicum subtractus sum, aerem turbantes tempestatem hanc excitauerunt, et nisi tibi promisissem, quod te non lederem neque aliquem de tuis, mala tibi intulissem", et sic euanuit. Mane compertum est in ipsa uilla quinque homines ui tempestatis extinctos fuisse, domos corruisse, arbores confractas et plures ex eis radicitus in euulsas fuisse.

Terrere potuit quosdam dampnatio huius hominis, eo quod peccatorum suorum confessionem faciens predicti peccati se oblitum fuisse commemoret, cum confitendi uoluntas in tali maxime articulo Deo sufficere credatur280, psalmista attestante, qui ait: 'Dixi: confitebor aduersum me iniustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei'281. 'Dixi', id est 'proposui' uel 'deliberaui', id est 'fixum habui'. Sed questio hac facile soluitur, si hominis intentio consideretur: quia sacramentum illud uiuificum non credidit, de peccato incredulitatis non timuit. Unde confitendi uoluntatem non habuit, propter quod hereticus iudicandus est. Sine fide nulla prodest confessio. Quodsi obicitur de ignorantia, respondetur ignorantiam illam nimis fuisse crassam. De tali ignorantia dicit apostolus: 'Qui ignorat, ignorabitur'282. Minoris etatis pueri siue insensati hic excipiuntur, quia, licet credere nesciant, non tamen contradicunt. Unde quia sacramentum corporis et sanguinis Christi rationem prorsus transcendit, a sacerdotibus fidelium plebibus diligentius est exponendum et crebrius inculcandum et in extremis maxime, si credant, sciscitandum. Si fur iste, de quo sermo est, tempore confessionis de fide eius interrogatus atque instructus fuisset, forte credidisset. Sed quid dicam de sacerdotibus, cum quidam ex eis minus credant? Si enim sub specie panis et uini personam Dei et hominis crederent, non tam indigne accederent, non tam presumptuose conficerent, non tam negligentes circa ea, que tantum requirit misterium, existerent.

Notes:
  • 273 Übernommen ins Uiaticum narrationum Nr. 35; s. oben S. 8.
  • 274 Utrecht.
  • 275 Wohl der Gau Veluwe (Gelderland) westlich der Yssel (u. a. 'Velwa'). Orte in Gelderland mit den aus Walli entstandenen Namen Wel(l), Welie, Wiel, Wehl entsprechen Valewa weit weniger; vgl. Förstemann, Altdeutsches namenbuch3 II,1, Sp. 60. II,2, Sp. 1181 f.; Nomina geographica Neerlandica II (Leiden 1892), 145. III (1893), 260 f., 273 f., 280 — an ein Well hat Meister geda1cht.
  • 276 Luc. 23,43
  • 277 Iob 33,14
  • 278 Wohl der oben I, 1 (S. 18,2) genannte Abt von St. Trond (1222—1228), der vorher Scholasticus (s. oben Z. 25) von Xanten und Aachener Dekan gewesen war.
  • 279 Vgl. Koeniger a.a.O. S. 59 f.
  • 280 Vgl. Koeniger a. a. O. S. 48.
  • 281 Ps. 31,5
  • 282 1. Cor. 14,38
Indexed exemplum: TE004429
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para