Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De monacho in arena baptizato297.

Ante hoc triennium298 abbatibus ordinis cysterciensis ad capitulum generale uenientibus talis casus recenter contigisse a quodam illic abbate recitatus est: Uenit, inquit, quidam adolescens ad quandam domum nostram conuersionis gratia. Qui ibidem susceptus , per singulos gradus ascendens, in sacerdotem ordinatus est. Tempore quodam per licentiam abbatis suos parentes uisitare uenit. Cumque de eius presentia plurimum iocundarentur, inter cetera mutue collocutionis uerba mater sic ait: "Eya, fili dulcissime, quam paruulus, quam infirmus et morti quam proximus eras, quando in arena baptizauimus". Quod uerbum ille audiens et obstupescens causam requisiuit. Et mater: "Quando baptizandus eras, portauimus te a loco natiuitatis tue ad proximam uillam, in qua erat baptisterium. Et ecce! in uia tam debilis effectus es, ut in instanti te spiritum efflare putaremus. Quo uiso territi, cum aqua deesset, arenam super te iactauimus in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti299. Uenientes tamen ad ecclesiam sacerdoti, que gesta sunt, indicauimus; sed ille in aqua te baptizari non permisit, iudicans te esse baptizatum". Monachus hiis auditis supra modum territus est moxque ad monasterium rediens abbati suo audita reuelauit. Qui nichil super hiis diffinire presumens, magistros consuluit Parysienses. A quibus sententiatum est eum non fuisse baptizatum, eo quod Saluator dicit: 'Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu sancto, non potest intrare in regnum Dei'300. Adiecerunt etiam eum ordinandum denuo, eo quod sine baptismo, qui est sacramentum intrantium, ordines conferri non possint. Sicque monachus idem baptizatus est ac deinde singulos ordines consecutus.

Hic queri potest, quomodo monachus iste communicare potuerit, et non conuersus, de quo supra dictum est301, cum uterque illorum habuerit fidem sine baptismo. Puto talem posse assignari rationem: quia conuersus non habuit, per quos defectus baptismi eius manifestaretur, per sacramentum suum illum Dominus declarare dignatus est. Quia uero per parentes monachi nouerat declarandum, quod baptizatus non esset, communicare illum permisit. Sepe legimus infideles, ut sunt Iudei , sacramentum Dominici corporis percepisse.

Notes:
  • 297 Erinnert ans Pratum spirituale (Λειμών) des Johannes Moschos († um 619) c. 176 (Migne, Patr. Graeca 87,3,3044 f.; Patr. Lat.74, 207 ff.): Zehn Pilger in der Wüste haben einen Juden unter sich, der vor Krankheit zusammenbricht und um Taufe bittet. Er erhält die Nottaufe mit Sand und kann sofort mit allen kräftig weiterschreiten. Großer Streit später über die Gültigkeit dieser Taufhandlung: er wird im Jordan nochmals getauft.
  • 298 1223 nach 1,42 (oben S. 72,2).
  • 299 Von der Taufe im Sande handelt, wie Meister anmerkt, A. i.Binterim, Die uorzüglichsten Denkwürdigkeiten der Christ-Katholischen Kirche 2 II, 1, Mainz 1838, S. 4 ff., der dafür auf die oben angeführte Erzählung des Iohannes Moschos verweist. Sie wird als Beispiel von 'baptistères improvises' auch berührt von H. Leclercq, Dictionnaire d’archéologie et de liturgie chrétiennes II, 1, Sp. 385.
  • 300 Joh. 3,5
  • 301 II, l6 (S. 95 f.).
Indexed exemplum: TE004432
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para