Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De hiis, qui in Liuonia per aspersionem baptizati sunt.

Cum Liuonia primum Christi fidem recepisset, tanta multitudo ad Christum conuersa est, ut sacerdotes, qui pauci erant tunc temporis, illos baptizare non sufficerent. Unde quidam aspersoria tollentes in manibus circumeundo illos aspergebant302 , dicentes: "Baptizamus uos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti". Postea habita questione super hiis, utrumnam essent baptizati uel non, quidam dicebant eos esse baptizatos, asserentes illos quinque milia et tria milia, qui predicante Petro crediderunt303, tali ordine baptizatos fuisse. Alii contrarium sentientes dicebant talem baptismum esse reiterandum, eo quod forma baptismi ibi non esset neque necessitas mortis illam in baptizandis excluderet. Certum est unam aque guttulam cum inuocatione sancte Trinitatis sufficere ad salutem credenti, sed hoc necessitatis tempore. Unde Liuonienses predicto modo baptizati, sicut retulit michi Theodericus sacerdos et monachus ordinis Cysterciensis304, in eadem prouincia propter securitatem cum trina immersione secundum morem ecclesie denuo baptizati sunt. Et hac de hiis dicta sufficiant.

Notes:
  • 302 Die Taufe 'per aspersionem' im Gegensatz zur 'immersio' finde ich in Heinrichs Chronicon Lyuoniae nicht erwähnt, auch bei den Massentaufen ist nur 'aqua sancta', 'fons', 'dolium' genannt.
  • 303 Act. 2,41. 4,4
  • 304 Wohl nicht der oben S. 17 Anm. 3 erwähnte Bischof Theoderich von Estland (1211—1219), den Caesarius schwerlich 7 Jahre nach dessen Tode, 15 nach seiner Bischofsweihe so bezeichnet hätte.
Indexed exemplum: TE004433
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para