Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De canonico, qui credere non potuit Christum tantum habuisse doloris in passione sua sicut ceteri homines.

Canonicus quidam Confluentie305 oppidi Treuerensis dyocesis in huiusmodi temptationem incidit. Suggesserunt ei cogitationes sue Christum non tantum habuisse amaritudinis in passione, quantum ceteri homines pati solent, cum pena consimili plectuntur. Dicebat io enim: "Christus Deus erat et homo, potestatem habens ponendi animam suam et iterum sumendi eam. Unde penam sibi illatam temperare potuit, quomodo uoluit". Qui cum esset uir litteratus et ecclesie illius scolasticus et nullis scripturarum testimoniis nullisque humanis persuasionibus ab hac temptatione liberari posset, ad diuinum confugit auxilium. Omnia siquidem, que in Christi passione leguntur, bene et plene credidit; sed passionis ipsius amaritudinem, ut dictum est, credere non potuit. Uolens pius Dominus hominem a temptatione liberare et meritum compassionis ipsius cordi artius infigere, nocte quadam in somnis aperte satis totum ordinem passionis, sicut in euangeliis legitur, ei ostendere dignatus est. Nam in oculis eius captus est, ligatus et tractus, colaphizatus et expalmatus, cesus arundine spinisque coronatus et ceteris iniuriis, que in passione leguntur, affectus. Cumque in cruce leuaretur et manus eius dextra clauo malleo inpellente transfigeretur, ipso clerico aspiciente, caput suum Dominus super sinistras scapulas deposuit, oculos clausit, dentes compressit, cum uoce doloris compassionis amaritudinem exprimens. Cumque manum transfigerent sinistram, caput scapule inposuit dextre, eodem modo quo prius dolorem suum manifestans. Simile actum est in pedum confixione. Hoc tormento completo, mox clericus euigilans et propter se hanc uisionem factam crescens exclamauit: "Gratias tibi ago, Domine IHesu Christe, saluator mundi, qui conscientiam meam errantem sanare dignatus es, amaritudinem passionis tue michi reuelando". Hac michi a quodam sacerdote religioso dicta sunt, affirmans ea sibi a canonico supradicto recitata.

Fratres, non tantum doloris, sed multo plus ceteris hominibus Christus habuit in passione, quia, quanto caro eius purior, tanto pena amarior. Unde per prophetam dicit: 'O uos omnes, qui transitis per uiam, attendite et uidete, si est dolor similis sicut dolor meus'306. Indicium doloris sanguinis sudor fuit in terra currentis. Quis unquam timore mortis sanguinem sudauit? Quando caro putrida uel tumefacta inciditur, minus infert doloris, sana uero amplius. Omnis caro nostra respectu Dominice carnis putrida est et infirma et ideo minus amaritudinis infligit, cum tormentis subiacet, quam Christi caro purissima, que uerbo Dei est unita, de Spiritu sancto concepta et de carne uirginea formata. Unde eandem Dei Genitricem in omnibus diligere et uenerari tenemur et debemus.

Quantum uero eius contumeliam Filius uindicet, etiamsi non malo animo fiat, subsequens capitulum demonstrat.

Notes:
  • 305 Koblenz.
  • 306 Thren. 1,12
Indexed exemplum: TE004434
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para