Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

Quantum inclinatio ad uersiculum sancte Trinitatis sorori cuidam defuncte profuerit227.

Retulit michi domina Mechti1dis228, magistra in Fussenich229,quod dicturus sum. Cum quedam ex sororibus defuncta esset, quedam alia soror eiusdem cenobii, defuncte utpote matertera, plurima ei psalteria legit, singulis psalmis 'Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto' adiciens cum inclinatione. Post paucos dies mortua uiuenti apparens et pro beneficiis gratias agens, cum illa de statu eius requireret, respondit: "Ualde orationibus tuis adiuta sum; unum enim fecisti, quod tu in minus attendebas, quod maxime michi profuit". Dicente illa: "Quid fuit illud?" respondit: "Honor, quem exhibuisti inclinando sancte Trinitati, quando uersiculum eius decantasti". — Unde, fratres, in sanctam Trinitatem credamus, ipsam ueneremur et amemus, ad cuius ymaginem et similitudinem conditi sumus.

Notes:
  • 227 .Wie im 1. Kapitel hat Caesarius auch hier seine Sonntagshomilien ausgeschrieben; s. Band I,135 Nr. 175.
  • 228 Sie wird auch im Dial. mirac I, 42 und IX, 15 erwähnt.
  • 229 Praemonstratenserinnenstift in Füssenich bei Zülpich.
Indexed exemplum: TE004417
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para