Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De abbate Clareuallis, cuius grangia fulminata est, eo quod ymaginem beate Marie iactasset in ignem.

Dominus Wido abbas Clareuallis307, sicut multi nouerunt, homo erat in ordine strenuus, ita ut uix aliquid, quod contra disciplinam et honestatem ordinis esse uideretur, dissimulare posset. Die quadam, dum esset in una grangiarum suarum sederetque contra fornaculam succensam, dictum est ei, quod talis frater haberet penes se inordinate ymaginem beate Uirginis Marie in tabula depictam. Interrogatus conuersus, si uerum esset, cum negare non auderet, ait abbas: "Ite, festinanter afferte michi ymaginem ipsam". Que cum allata fuisset, commotus abbas, conuerso aspiciente, misit illam in ignem. Eadem nocte eiusdem curtis horreum granis refertum fulmine tactum est et in cinerem redactum. Et patuit omnibus, quod ob iniuriam sancte yconi illatam plaga illa diuinitus sit subsecuta, ultrix indiscreti feruoris. Unde magis abbas deseuisse debuerat in conuersi personam quam in Dei Genitricis yconam; sacris enim ymaginibus propter eos, quorum nobis memoriam imprimunt, magnus honor magnaque reuerentia exhibenda est. Quantum ex hoc boni procedat, in libris Dyalogorum exemplis satis declaratum est308.

Notes:
  • 307 Guido war 1193—1214 Abt von Clairvaux; vgl. Gallia christiana IV, 803 f.
  • 308 Dial. mirac. VII, 24. 45. 46.
Indexed exemplum: TE004435
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para