Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De dyabolo, qui incluse sub specie beate Marie apparens pedem illi deosculandum prebuit.

Retulit michi magister Wigerus, prepositus in ecclesia Traiectensi309, nunc in ordine fratrum Minorum conuersus, quod dicturus sum. Reclusa quedam dominam nostram sanctam Dei Genitricem Mariam specialiter diligens et in sacris eius ymaginibus suum circa illam affectum inclinando, adorando, thurificando et deosculando frequenter ostendens, cum quadam nocte in cellula sua oraret ipsamque matrem misericordie inuocaret, tanto lumine ipse locus repletus est, ut meridianum solis fulgorem claritas immissa superaret. In ipsa claritate forma apparuit muliebris sub scemate uirginis, tam corpore quam habitu omnem decorem et ornatum mortalium longe transcendens. Cumque ex insolito lumine femina turbaretur, ait illa: "Ego sum mater Christi; propter te ueni, ut uideas me. Accede ergo, dilecta mea, et in signum amoris osculare pedem meum". Hoc uerbo audito, cum aliquid suspicionis sancta mulier conciperet in corde suo, eo quod elationem saperet, respondit: "Quid est hoc, quod loqueris, domina mea dulcissima? Cum sis humillima et mater humilitatis, quomodo me inuitas ad deosculationem pedis tui?" Ad quod uerbum uisione fantastica disparente, dyabolus qui illam finxerat, presentie sue indicia relinquens, tanto fetore cellulam repleuit, ut femina uix sustineret.

Angelus Sathane, sicut testimonium habemus ex diuinis libris, sepe 'transfigurat se in angelum lucis'310, terrorem incutiens, sed nulla consolatione mentem turbatam subleuans. Econtra uisio angelica siue alicuius sancti mentem pauidam continuo releuat et consolatur, sicut habemus exemplum de matre Domini, quam in sermone angeli turbatam continuo consolatus est angelus dicens: "Ne timeas, Maria" etc. 311.

Quam inportune dyabolus se ingerat hominibus, ut decipiat, exemplum subsequens declarat.

Notes:
  • 309 Poncelet, Anal. Boll. XXI (1902), 52 Anm. 2 verweist auf Wigerus, der 1226/27 als Propst der St. Peterskirche in Utrecht begegnet bei H. F. V(an) H(eussen), Historia episcopatuum foederati Belgii I, Antverpiae 1733, S. 80. Wigerus, Wiggerus, Wigherus oder W. findet sich in der Tat urkundlich als 'prepositus S. Petri' in Utrecht 1224 bis März 1226 (L. Ph. C. van den Bergh, Oorkondenboek van Holland en Zeeland I, 1866, Nr. 288, 294, 298; Sloet, Oorkondenboek der graafschappen Gelre en Zutfen, 1872/76, Nr. 472, 436, 488, 493), aber auch noch im April 1228 (S. Muller, Regesten van het Kapitel von St. Pieter = Biidragen voor een oorkondenboek van het sticht Utrecht II, Haag 1891, S. 5 Nr. 22) hat W. die Propstwürde inne, in der ihm im selben Jahre 1228 spätestens im Herbst Reimar gefolgt ist (Sloet, Nr. 518), der aber schon einmal im September 1225 als Propst erscheint (eb. Nr. 482). Hängt dieses wenigstens scheinbare Ineinandergreifen der beiden Amtszeiten mit dem Eintritt Wigers in den Franziskanerorden zusammen, der nach Caesarius' Angabe spätestens 1226 erfolgt ist?
  • 310 2. Cor. 11,14
  • 311 Luc. 1,30
Indexed exemplum: TE004436
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para