Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De scolari, qui dyabolo homagium fecit propter uersus componendos312.

In ecclesia sancti Simeonis dyocesis Treuerensis313 scolaris paruulus erat. Hic cum die quadam, data sibi materia a magistro suo, uersus ex ea componere nequiret tristisque sederet, soli sic sedenti dyabolus in specie hominis apparuit. Cui cum diceret: "Quid habes, puer, quod sic tristis sedes?" respondit: "Magistrum meum timeo, quia de themate, quod ab eo suscepi, uersus componere non ualeo". Et ille:"Uis michi facere homagium et ego uersus tibi componam?" Puero non intelligente, quid inimicus pretenderet, respondit: "Etiam, domine, paratus sum facere, quidquid iusseris, dummodo uersus habeam et non uapulem"; nesciebat enim, quis esset. Porrexit ei manum, homagium ei faciens. A quo continuo uersus dictatos in tabulis excipiens, dictatorem amplius non uidit. Quos cum tempore congruo magistro suo redderet, ille uersuum excellentiam miratus expauit, diuinam, non hominis considerans in illis scientiam. Qui ait: "Dic michi, quis tibi dictauit uersus istos?" Dicente puero: "Ego, magister", cum ille non crederet, immo instaret, interrogationis uerbum sepius repetens, confessus est puer omnia, que circa eum gesta sunt. Tunc magister: "Malus uersificator erat ille, dyabolus scilicet", et adiecit: "Fili, penitet te seductori illi homagium fecisse?" Respondente puero: "Etiam, magister", ait ille: "Modo abrenuntia dominio dyaboli et omnibus pompis eius"314. Et fecit sic. Cuius superpellicii manicas praecidens magister dyabolo iactauit, dicens: "Hac tua sunt, hominum seductor, nichil aliud in hac Dei creatura possidebis". — Hac michi recitata sunt a priore quodam ecclesie Treuerensis.

Quam diligenter dyabolus uias nostras obseruet, ex hoc quod sequitur facile perpenditur.

Notes:
  • 312 Ausführlicher erzählt bei Pelbart (s. Katona Nr. 39). Vgl. Gesta Romanorum (ed. Oesterley) c. 153; Thomas Cantiprat, De apibus II 49 § 22; A. Kaufmann, Annalen XLVII (1888), 75 Anm. 1 (Teufel) spricht in Versen, zu Dial. mirac. VI, 5, auch XI, 43). A. Hilka, Zur Geschichte eines lat. Teufelsspruchs (Nachrichten der Göttinger Ges. der Wiss., Philol.-hist. Klasse, Fachgruppe IV, Neue Folge I,1, 1934).
  • 313 Die Kirche St. Simeon (Porta Nigra) in Trier mit ihrem Stift.
  • 314 Es ist die Formel der Abschwöruung vor der Taufe. Zur Geschichte des Begriffes vgl. H. Rahner, Pompa diaboli (Zeitschrift für katholische Theologie 55, 1931, S. 239—273).
Indexed exemplum: TE004437
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para