Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De monacho, cui dyabolus frequenter apparens cum ipso loquebatur.

Est in ordine nostro monachus quidam, aliquando abbas, uir tam moribus quam etate maturus, et quia adhuc uiuit, nomen eius supprimo. Huic demon quidam ualde est infestus, in diuersis locis et horis sermonem cum eo conferens; monachus uero, presumens de Dei misericordia necnon bona conscientia, illum non timet. Quotienscumque aliquid illum interrogat, semper demonem presentem sentit et ad respondendum paratum. Die quadam dum diceret monachus demoni: "Dic michi, ob quid tam sollicite obseruas uias meas?" respondit ille: "Ut te accusare possim coram summo iudice; quidquid enim egeris, quidquid locutus fueris, totum scribo". Et ille: "Uides omnia, in quibus delinquo?" Respondit demon: "Etiam". Uolens monachus probare, si uerum diceret, ex industria aliquid egit, quod inpudicum uidebatur. Postea loquens cum demone, cum diceret: "Uidisti hoc, quod egi pridie?", rem non exprimens, respondit ille: "Uidi, quia presens eram; nam sic et sic fecisti". Tunc monachus: "Fuit peccatum?" Respondente demone: "Non, eo quod non mala intentione hoc feceris", subiunxit sacerdos: "Adiuro te per tremendum Dei iudicium, ut dicas michi ueritatem, si hoc faciendo peccauerim". Tunc dyabolus uerbum ualde notabile respondit: "Uide, si hoc fecisses coram iudice tuo", nichil aliud adiciens, quasi diceret: "Si hoc facere erubesceres in oculis tui prelati, quanto magis erubescere debueras in oculis Dei". Ut enim taceam de angelis malis, qui sic opera nostra obseruant, ut illa accusent, ualde nos a peccatis die ac nocte propter angelos sanctos, qui nobis ad custodiam deputati sunt et de nostra salute solliciti sunt, continere debemus, ne eis uerecundiam ingerere uideamur. De hiis custodibus dicitur Ezechie: 'Super muros tuos, Iherusalem, constitui custodes'315. Sepe iste demon offert se monacho sepe dicto ad uidendum, sed ille respondit: "Nolo, dyabole, uidere faciem tuam, contempno lucem tuam". Nocte quadam cum isset cubitum, dyabolus se sensibiliter iuxta eum in lectum iactauit, et cum monachus loqui non auderet, utpote post completorium, pugno illum tutudit, sonitu uocis eum depellens. Qui cum non recederet, pugno eum percussit, et uisum est ei, quod utrem feriret.

Dyabolus cum sit iniquus et humane saluti contrarius, fit tamen nonnunquam nutu diuino, ut non solum contra propriam uoluntatem humanam salutem non inpediat, immo mirabiliter satis promoueat.

Notes:
  • 315 Is. 62,6
Indexed exemplum: TE004438
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para