Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De magistro Theobaldo, qui dyabolum compulit crucem predicare316.

Cum ante paucos annos magister Theobaldus, cantor sancti Stephani in Maguncia317, in loco qui dicitur Mons sancti Remigii318 crucem predicaret, tantus erat super eum in aere uentus a dyabolo concitatus, ut non posset audiri et nonnisi solum hominem signaret. Die sequenti predicante eo in Luthere319, cepit dyabolus in fine stationis per os cuiusdam mulieris mugire sicut bos. Que cum adducta fuisset ad magistrum et ille interrogasset demonem de nomine, cur uel unde ueniret, sic de singulis respondit: "Abrianus uocor; ego sum, qui te heri inpediui, ne posses aliquem signare. Missus sum deponere dubietatem"; quedam enim predicauerat et in predicatione promiserat, unde plures dubitabant. Tunc Theobaldus: "Quia per te heri, ut asseris, inpeditus sum, precipio tibi per uirtutem crucis, quam predico, ut ipsam predices mecum", et iniecit parte in stole collo eius. Qui cum ualde inuitus, coactus tamen crucem inciperet predicare et scultetus quidam eiusdem uille accedens pro anima patris sui crucem suscepisset, ille in eum inruit, frendens et clamans: "Nichil ei prodest". Adiuratus tamen terribiliter, quatinus eiusdem anime statum proderet, respondit: "Heu! hodie liberata est". Ad quod uerbum homines passim accedentes, demone predicante uerbis ualde compunctiuis, signati sunt de manu Theobaldi usque ad octingentos. Inter cetera occasione nacta et hoc uerbum dicebat: "Quia uos, homines, misericordem habetis Dominum, idcirco licenter peccatis; si nos per penitentiam redire possemus sicut et uos, quanta haberemus sustinere". Nouissime et hoc adiecit: "Ammodo inter meos tam despectus ero sicut cloacarium inter uos". Hac michi ab ore ipsius Theobaldi, qui est uir litteratus et religiosus, relata sunt.

Quam promptus sit ad nocendum dyabolus, cum data fuerit ei potestas a Deo, sequenti satis declaratur exemplo. Habet enim triplicem potestatem: nocendi, malignandi, subuertendi. Potestatem habet nocendi a Deo, exercitium malignandi a se ipso, facultatem subuertendi ab hominibus, quos facile subuertit, nonnunquam crudeliter punit.

Notes:
  • 316 Quelle sind die Sonntagshomilien, Band I, 145 f. Nr. 202, mit der Zeitangabe: 'ante paucos menses'.
  • 317 Theobald begegnet als Cantor des Mainzer Stiftes St. Stephan 1223/24; s. Band 1, 145 Anm. 1
  • 318 Remigiberg südwestlich von Kusel in der Pfalz.
  • 319 Kaiserslautern in der Pfalz.
Indexed exemplum: TE020285
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para