Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De milite, qui tonitruo percussus est, cum uidue raperet auenam.

Miles quidam, alicuius uidue domum intrans, importunius institit auenam equo suo dari. Dicente illa: "Paupercula sum; quod postulas, non habeo", miser ille solarium uidue ascendens, modicum auene, quam illic repperit, pallio suo inponens descendit. Qui cum exiret de domo, post tergum eius clamauit: "Tonitruum te hodie occidat". Audiuit miles hoc uerbum, sed paruipendit. Et ecce! in ipsa hora uespertina audiri ceperunt tonitrua, fulgura coruscare. Tunc primum miles reuersus ad cor, recordatus est uerbi uidue cepitque timere et fugiens post hostium domus tonitruo ibidem percussus est. — Hac michi recitata sunt a sacerdote de Briske321, qui personas et locum, ubi ista contigerunt, optime nouit.

Non solum predam, sed et usuram odit Dominus, utriusque uitii ultor. Pestes iste miserrime nascuntur de auaritia, que 'radix est omnium malorum'322. Usure malum quam sit periculosum et saluti quam contrarium, ueracibus pandam exemplis.

Notes:
  • 321 (Ober-)Breisig am Frankenbach zwischen Burg Rheineck und Sinzig (Kreis Ahrweiler), 'Briseke' im Dial. mirac. III,9. V, 26 und 38. VII, T. XII, 57. Der 'sacerdos' weist auf Ober-Breisig; Nieder-Breisig wurde erst 1766 zur Pfarrei erhoben; s. Fabricius, Erläuterungen V, 1, S. 133 f.
  • 322 1. Tim. 6,10
Indexed exemplum: TE004441
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para