Caesarius Heisterbacensis, Libri VIII miraculorum

INCIPIT SECUNDUS LIBER.

De quodam, qui per quandam uisionem, quam in horreo uidit, conuersus est.

Henricus celerarius superior de Hemmenrode325, sicut ab eius ore audiui, fratrem habebat ex parte patris, non tamen de thoro legitimo. Hic pecuniam modicam, quam habebat, ad usuram dedit. Quod frater eius Henricus cognoscens durius arguit, usure periculum illi exponens et conuersionis uiam, per quam Deo pro peccatis satisfacere et penurie necessitatem euadere posset, instanter suadens; sed non acquieuit ille. Contigit die quadam, ut per uillam quandam transiens uestimenta sua linea, id est camisiam et femoralia, extraheret, cuidam femine sibi note ad lauandum illa tribuens. Et cum ad manum non haberet alia, tunicam cum bracili326 reinducens ad uillam remotiorem properauit. Cumque tarde uenisset ad locum, hominibus dormientibus, ipse solus nemine sciente horreum cuiusdam curtis patris sui intrauit. Et cum deessent ibi lectisternia, in quodam angulo eiusdem horrei uestitus et calciatus supra stramina se cubitum deposuit. Nondum plene obdormierat, et ecce! strepitus magnus auditus est in horreo, quibusdam cum clamore precedentibus: "Cedite, cedite, date locum, quia domina nostra talis adueniet". Mox accenderunt luminaria, loca accubitus preparantur, officiales cum baculis, ut fieri solet, ingrediuntur. Deinde cum maxima pompa subsequitur ipsa regina, militibus cum pedissequis mire pulcritudinis comitantibus illam. Cum predictus homo ista uideret et obstupesceret, unus ex cubiculariis uirgam manu gestans horreum circuiuit, omnes eius angulos considerans. Qui cum uenisset ad locum, ubi ille iacebat, stetit intuitusque eum terribiliter ait: "Quis es tu, qui hic cubare presumis in presentia domine nostre?" Cumque ille ad hanc uocem tremeret et taceret, mox subiunxit: "Depone cito pallium et reuolutum in loco isto iacta", locum ipsum baculo designans. Quod cum fecisset, precepto eius contradicere non audens, statim adiecit: "Exue festinanter tunicam et super pallium illam ponas". Quo completo iussus est caligas cum calciamentis sibi extrahere et in eodem loco illa reponere, et fecit sic. Tunc ille: "Exue bracile et pone super calciamenta". Qui cum illud more solito per femora detrahere uellet, prohibuit ille dicens: "Nequaquam fiet hoc, sed per partes superiores te illud extrahere oportet". Quid plura? Cum maximo labore cinctorium idem brachiis obsistentibus per superiora extraxit, sicut ipse postea confessus est, ceteris uestimentis illud inponens. Hiis ita compositis, cubicularius terribili uoce clamabat: "Surge uelociter et egredere de horreo isto". Cuius auctoritate ille miser pressus, nudus surrexit, ad hostium tendens. Cum illud tangeret, in se reuersus manus in celum erexit, huiusmodi uerbis Deo uotum faciens: "Domine Deus", inquit, "si me liberaueris de instanti periculo, fratris mei consiliis acquiescam". Ad quod uerbum mox tota uisio illa fantastica disparuit. Et ecce! Nudum se reperiens, ualde miratus cepit considerare nuditatem suam et ea, que circa se gesta sunt. Reuersus uero ad locum dormitionis, omnia uestimenta sua simul posita reperiens induit se et abiit. Non multo post usura, in quantum potuit, restituta, per fratris auxilium in Hemmenrode receptus est in conuersum. Cumque iniungerentur ei officia laboriosa, temptari cepit et a dyabolo uictus ad seculum rediit ibique magis quam in religione manibus suis uictus causa laborans post breue tempus uitam finiuit.

Quos sibi dyabolus per usuram inuiscerat, inuite a se separari sinit. Quanta sit pena usurariorum, subsequens exemplum declarat.

Notes:
  • 325 Er ist 1224 bis 1241/42 urkundlich bezeugt und vielleicht auch der Himmeroder 'maior cellerarius' Heinrich von Andernach, der 1219 begegnet; doch ist dieser vielleicht dem Abte Heinrich I. (1220—1226/29) gleichzusetzen und dann von dem Cellerar der späteren Jahre zu unterscheiden. Vgl. Wilkes, Himmerode S. 60.
  • 326 'Brachile: lineum quo femoralia succinguntur'. Du Cange.
Indexed exemplum: TE004443
This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 Ce travail réalisé sous la direction de J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu et Pascal Collomb est mis à disposition sous licence ETALAB Licence Ouverte 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0 This work directed by J. Berlioz, M. A. Polo de Beaulieu, and Pascal Collomb is licenced for use under ETALAB Open License 2.0
Powered byPropulsé parPowered byPowered byPropulsado para